92. CAPUT DUODECIMUM.illud, quod praeterit, eslluxit: tantum re-manet, quod virtute, & recte factis conse-cutus sis. Horae quidem cedunt, & dies& menses & anni, nec praeteritum tem-pus unquam revertitur, nec quid sequatur,sciri potest. Quod cuique tempus ad vi-vendum datur, eo debet esse contentus.Neque enim histrioni, ut placeat, peragen-da fabula est, modo in quocunque fueritactu, probetur: neque sapienti usque adplaudite vivendum. Breve enim tempusaetatis satis longum ad bene, honesteque vi-vendum. Sin processeris longius, non ma-gis dolendum est, quam agricolae dolent,praeterita verni temporis suavitate, aestatem,autumnumque venisse.VIII. Contemnamus igitur (a) omnesineptias, quod enim levius huic levitatinomen imponam? totamque vim benevivendi in animi robore, & magnitudine,& in omnium rerum humanarum contemtio-ne, ac despicientia, & in omni virtute po-namus. Nam nunc quidem cogitationibusmollissimis effeminamur, ut, si ante morsadventet, quam Chaldaeorum promissa (vo-ta nostra) consecuti sumus, spoliati magnisquibusdam bonis, illusi, destitutique videa-mur.CAPUT(a) Tusc. I. 95.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten