Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
87
Einzelbild herunterladen
 

DE MUNDI CONTEMPTU. 82eas, quibus maxime adstricti sunt, volup-tates in bonis rebus, aut expetendis esseduxi: quippe cum viderem, rebus his cir-cumfluentes, ea tamen desiderare maxi-me, quibus abundarent. Neque enim ex-pletur unquam, nec satiatur cupiditatis si-tis: neque solum ea, quae habent, libidineaugendi cruciantur, sed etiam amittendimetu. In quo equidem continentissimorumhominum majorum nostrorum saepe requi-ro prudentiam, qui hæc imbecilla, & com-mutabilia pecuniae membra, verbo bona pu-taverunt appellanda, cum re, & factis ali-ter judicavissent. Potestne bonum alicuimalo esse? Aut potest quisquam in abun-dantia bonorum ipse esse non bonus?Atqui ista omnia talia videmus, ut etiamimprobi habeant, & obsint probis. Quam-obrem licet irrideat, si quis vult, plusapud me tamen vera ratio valebit, quamvulgi opinio. Neque ego unquam bonaperdidisse dicam, si quis pecus, aut su-pellectilem amiserit: neque non saepe lau-dabo sapientem illum, Biantem, ut opinor,qui numeratur inter septem sapientes; cujuscum patriam Prienen cepisset hostis, caeteriqueita fugerent, ut multa de suis rebus secum as-portarent; cum esset admonitus a quodam,ut idem ipse faceret. Ego vero, inquit, fa-cio; Nam omnia mea porto mecum. Ille haecludibria fortunae, ne, sua quidem putavit,quae nos appellamus etiam bona. Quid estigiturF 4