Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
76
Einzelbild herunterladen
 

76CAPUT DECIMUM.minum causa esse generatos, ut ipsi interse aliis alii prodesse possent: in hoc naturamdebemus ducem sequi, & communes utilitatesin medium afferre mutatione officiorum,dando, accipiendo; tum artibus, tum opera,tum facultatibus devincire hominum inter ho-mines societatem. Fundamentum autem justi-tiae est fides, id est, dictorum, convento-rumque constantia, & veritas.II. Facile (a) quod cujusque temporisofficium sit, poterimus, nisi nosmetipsosvalde amabimus, judicare: est enim diffi-cilis cura rerum alienarum, quanquamTerentianus ille Chremes humani nihil a sealienum putat. Sed tamen quia magis eapercipimus, atque sentimus, quae nobis ip-sis aut prospera, aut adversa eveniunt,quam illa, quae cæteris, quæ quasi longointervallo interjecto videmus; aliter de illis,ac de nobis judicamus. Quo circa benepraecipiunt, qui vetant quidquam agere,quod dubites, aequum sit, an iniquum:aequitas enim lucet ipsa per se; dubitatioautem cogitationem significat injuriæ. Sedincidunt saepe tempora, cum ea, quae maxi-me videntur digna esse justo homine, eo-que, quem virum bonum diximus, com-mutantur, fiuntque contraria, ut non red-dere depositum, etiam ne furioso promis-sum.(a) De Offic. I. 29.