43DE SAPIENTIA.nium est conjunctionis appetitus, procrean-di causa, & cura quaedam eorum, quaeprocreata sunt. Sed inter hominem, &belluam hoc maxime interest, quod haectantum, quantum sensu movetur, ad id so-lum, quod adest, quodque praesens est, seaccommodat, paululum admodum sentienspraeteritum, aut futurum. Homo autem(quod rationis est particeps, per quam con-sequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus & quasi antecessionesnon ignorat, similitudines comparat, &rebus praesentibus adjungit, atque annectitfuturas) facile totius vitae cursum videt,ad eamque degendam praeparat res ne-cessarias.In primisque hominis est propria veriinquisitio. Itaque cum sumus necessariisnegotiis, curisque vacui, tum avemus ali-quid videre, audire, addiscere, cognitio-nemque rerum aut occultarum, aut admi-rabilium ad beate vivendum, necessariamducimus.IV. Tantus est (a) innatus in nobiscognitionis amor, & scientiae, ut nemo du-bitare possit, quin ad eas res hominum na-tura, nullo emolumento invitata, rapiatur.Videmusne, ut pueri, ne verberibus qui-dem,(a) De Finib. V. 48.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten