DE HOMINE.& regentem pene prehenderit, seseque nonunis circumdatum moenibus; popularem ali-cujus definiti loci, sed civem totius mundi,quasi unius urbis, agnoverit, in hac illemagnificentia rerum, atque in hoc conspe-ctu, & cognitione naturae, Deus immortalis!quam ipse se noscet: quod Apollo praeci-pit Pythius; quam contemnet, quam despi-ciet, quam pro nihilo putabit ea, quae vul-go dicuntur amplissima?Atque haec omnia quasi sepimento ali-quo vallabit disserendi ratione, veri & falsijudicandi scientia, & arte quadam intelli-gendi, quid, quamque rem sequatur, &quid sit cuique contrarium. Cumque se adcivilem societatem natum senserit, non so-lum illa subtili disputatione sibi utendumputabit, sed etiam fusa latius perpetua ora-tione, qua regat populos, qua stabiliat le-ges, qua castiget improbos, qua tueaturbonos, qua laudet claros viros, qua prae-cepta salutis, & laudis apte ad persuaden-dum edat suis civibus: qua hortari ad de-cus, revocare a flagitio, consolari possit af-slictos, factaque & consulta fortium & sa-pientium cum improborum ignominia, sem-piternis monumentis prodere.Quae cum tot res tantaeque sint, quaeinesse in homine perspiciuntur ab iis, quise ipsi velint nosse, earum parens est edu-catrixque sapientia.v.Be
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten