Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

DE DEI PROVIDENTIA. 15omnibus, quae oriuntur e terra, ventosEtesias? quorum flatu nimii temperanturcalores: ab iisdem etiam maritimi cursusceleres, & certi diriguntur. Multa præter-eunda sunt, & tamen multa dicuntur. Enume-rari enim non possunt fluminum opportunita-tes: aestus maritimi, tum accedentes, tum rece-dentes; montes vestiti atque sylvestres, salinae abora maritima remotissimae: medicamentorumsalutarium plenissimae terrae: artes deniqueinnumerabiles, ad victum, & ad vitam ne-cessariae. Jam diei, noctisque vicissitudoconservat animantes, tribuens aliud agenditempus, aliud quiescendi. Sic undique om-ni ratione concluditur, mente consilioquedivino omnia in hoc mundo ad salutemomnium conservationemque admirabiliteradministrari.VI. Dico (a) igitur providentia Dei mun-dum, & omnes mundi partes, & initioconstitutas esse, & omni tempore admini-strari.VII. Nihil est autem praeclarius mundi ad-ministratione. Dei igitur consilio admini-stratur mundus. Quod si aliter est, aliquidprofecto sit, necesse est melius, & majorevi praeditum, quam Deus, quale id cun-que est, sive inanima natura, sive necessi-tas vi magna incitata haec pulcherrima ope-(a) De Nat. Deor. II.75. &c.