Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

CAPUT PRIMUM.centaurum fuisse, aut chimæram putat?quaeveanus tam excors inveniri potest, quaeilla, quae quondam credebantur apud inferosportenta, extimescat? Opinionum enim com-menta delet dies: naturae judicia confirmat.Itaque & in nostro populo, & in caeteris,Dei cultus, religionumque sanctitates exi-stunt in dies majores, atque meliores.II. Praeclare Aristoteles, (a) si essent,inquit, qui sub terra semper habitavissent, bo-nis, & illustribus domiciliis, quae essent ornatasignis, atque picturis, instructaque rebus iis om-nibus, quibus abundant ii, qui beati putantur,nec tamen exissent unquam, supra terram: ac-cepissent autem fama, & auditorne, esse quod-dam Numen, & vim Dei: deinde aliquotempore, patesactis terrae faucibus, ex illis ab-ditis sedibus evadere in haec loca, quae nos in-colimus, atque exire potuissent: cum repenteterram, & maria, coelumque vidissent; nu-bium magnitudinem, ventorumque vim cogno-vissent, aspexissentque solem, ejusque tum mag-nitudinem, pulchritudinemque, tum etiam essi-cientiam cognovissent, quod is diem efficeret, totocoelo luce diffusa; cum autem terras nox opa-casset, tum coelum totum cernerent astris distin-ctum, & ornatum, lunaeque luminum varieta-tem tum crescentis, tum senescentis, eorumqueomnium ortus, & occasus, atque in omni ceter-uitate(a) De Nat. Deor, II, 95. 96.