Druckschrift 
Geometriae Planae Elementa Theorico-Practica : Methodo breviore conscripta & Praelectionibus publicis In Gymnasio Aquisgranensi Explanata
Entstehung
Seite
98
Einzelbild herunterladen
 

(98)Proportionalia quadrata (200) erunt quo-que circuli inter se, utì quadeata tum dia-metrorum tum circumferentiarum.343. COROL. IV. Si super singulatrianguli rectanguli latera tanquam superlatera homologa (aut diametros) con-struantur figurae similes; erit ea, quae su-per hypotenusa construitur, aequalis duabus reliquis simul sumptis (169)344. PROBL. Datâ ratione, quam in-ter se habent duo latera homologa duarumfigurarum similium (vel circulorum dia-metri) invenire rationem superficierum.SOLUTIO. Tam antecedentem ra-tionis, quam consequentem in se ipsummultiplica: exhibebunt quadrata ante-cedentis & consequentis rationem quae-sitam.DEMONST. Quia dati rationis ter-mini sunt inter se, utì latera homologa,vel diametri; illorum etiam quadrataerunt inter se, utì horum quadrata (200)horum autem quadrata rationem super-ficierum exhibent (339 & 342) ergo &quadrata istorum. q. e. d.345. COROL. Datâ ratione, quam in-ter se habent figurarum similium super-ficies, invenitur ratio laterum homolo-gorum, si ex terminis datae rationis ex-trahantur radices quadratae. Idem dic decirculis, eorumque diametris.346. SCHOL. Itaque si latera homolo-ga, vel diametri fuerint, utì 1. 2. 3. 4. 5. &c.