Druckschrift 
Geometriae Planae Elementa Theorico-Practica : Methodo breviore conscripta & Praelectionibus publicis In Gymnasio Aquisgranensi Explanata
Entstehung
Seite
71
Einzelbild herunterladen
 

(71)primò metiendi sint, ità astrolabii diame-tro collocatâ, ut horizonti sit parallela:quibus deinde in charta delineatis demis-sa ex sectione E perpendicularis E I in-dicabit quantitatem partis AB.ELEMENTUM VIII.Proprietates Circuli.262. DEF. Linea recta circulum tan-gere dicitur, quae in uno duntaxat puncto,quod punctum contactûs dicimus, circu-lo occurrit, licèt producatur in infinitum.263. THEOR. Si recta AB circulumtangit, radius CD ductus ad punctumcontactûs tangenti perpendicularis est.DEMONST. Quia tangens in solocontactûs puncto D circulo occurrit (262)quodvis aliud tangentis punctum extracirculum est: unde recta quaevis alia CAex centro C ad tangentem ducta circum-ferentiam secat in V, adeóque CA ƒ CV,sed CV=CD(9) ergo CA>CD(52)Igitur CD brevior est aliâ quâvis rectâex centro ad tangentem ducta: proindeilli perpendicularis est (63) q. e. d.264. COROL. I. Per idem contactûspunctum D una tantùm recta tangensduci potest. Sit enim tam DL, quàmD B tangens: erit radios CD perpendi-cularisE 3

41.