390
nos docet, cibat, ungit et illuminat. Has olei virtutes beata Elyzabethexercere spiritualiter non cessat. Multi pauperes in hospitali, quodipsa fundavit et possessionibus ditavit, cotidie pascuntur. Pascit etspiritualiter, quotiens peccatoribus suis sanctis curationibus gratiamoptinet devotionis; ungit infirmos cum meritis suis et precibus erigit 5elisos, sanat paraliticos, consolidat claudos, mundat demoniosos etalias quascumque infirmitatum species curat et allevat. Cui Deusetiam hanc contulit gratiam, ut cecos corpore et corde illuminet. 'Quinon diligit', ut ait beatus I o h a n n es, 'in tenebris est' (1. loh. 3, 14;2, 9). Hinc quisquis gratiam primam obtinuerit, mente cecum illumi- ionat. Cum beata Elyzabeth non fuerit corpore virgo, sed vidua et virocognita, plurimi tantam miraculorum gloriam in ea mirantur et hocideo maxime, quia sciunt infinitas fuisse et esse sacras virgines tarnin cenobiis quam in habitu seculari, quibus coruscare miraculis con-cessum non est. Ad quod primo loco respondetur, neque meritum neque 15premium consistere penes carnis integritatem, sed penes caritatem.Qui plus finaliter diligit, etiam plus mercedis apud Deum habebit.Miracula vero non sunt de sanctitatis substantia, sed quedam sancti-tatis indicia. Quod si beata Elyzabeth in integritate perseverans postmortem miraculis claruisset, poterant virgines arbitrari hanc gratiam soeam habuisse magis ex merito virginitatis quam caritatis, et itafortassis virgines extollerentur cum fatuis virginibus, que non habentoleum in vasis suis (Matth. 25, 3). Miracula, nisi homo cautus sit,facillime mentem extollunt. Propter quod pius Dominus miraculorumgloriam po6t mortem famule sue distulit, quoniam iam extolli non 25poterat. Causa vero miraculorum eius hec maxima fuisse videtur, quiabeata Elyzabeth filia fuerat regis et uxor principis magni et in tan-tum se humiliavit, ut post mortem mariti, contempto sponso, con-temptis divitiis et honoribus, in multa paupertate et humilitate Christipauperibus serviret, opera misericordie exerceret et multas tribulatio- sones et persecutiones propter hoc libenter et gratanter sustineret; uteius exemplo cetere nobiles matrone similia facerent, pius Dominusfamulam suam post mortem miraculis honorare dignatus est. Nonsanctis in gloria positis miracula, que faciunt, necessaria sunt, sednobis. Non enim illos efficiunt meliores, sed nos, si tarnen illorum 35opera, quibus promeruerunt miracula, fuerimus imitati. Quia 'nonpotest abscondi civitas super montem posita' (Matth. 5, 14), imitemurpreclara opera sancte Elyzabeth, id est caritatem, humilitatem, patien-tiam, paupertatem ceterasque eius virtutes, ut et nos dominus Deussuper montem celi ponere dignetur, Iesus Christus dominus noster, *°qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia seculaseculorum. Amen.
16 integretatem <4. — 35 eficiunt A.