389
et misericordie 1 )- Eleos enim Grece, misericordia dicitur Latine 2 ).Quia beata Elyzabeth pacifica et misericordissima fuit, non inmeritoolei rivulos de sno corpore nunc fundit. Cui etiam congruere videtur,quod per Ecclesiasticum dicit Spiritus sanctus: 'Quasi cedrus exaltata
5 sum in Lybano et quasi cypressus in monte Syon' (Eccli. 24, 17), etpost pauca: 'Quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exal-tata sum iuxta aquam in plateis' (Eccli. 24, 19). Cedrus arbor estodorifera et imputribilis nature 3 ), gratiam illam designans, quamDeus contulit corpori beate Elyzabeth post mortem, ita ut neque
10 feteret neque putredinem sentiret. Cypressus arbor est altissima 4 ),medendis corporibus apta. Hec est gratia sanitatum, quam Dominusilli contulit, cum secundum animam exaltata esset in monte Syon, idest in altitudine divine speculationis. Oliva oleum gignit 5 ), et decorpore eius oleum emanat. Platanus arbor est patula et ampla,
15 unde Greci platan amplum vocant. Et hec est arbor tenerrima mol-libus foliis in altitudinem vitis 0 ) maxime iuxta aquam crescens inplateis. Beata Elyzabeth in caritate quam patula sit et quam amplaet per virtutem compassionis circa infirmitates et necessitates patientesquam tenerrima, satis declarant, que ad eius sepulchrum fiunt mira-
20 cula. Aque designant populos propter fluxum mortalitatis, unde estillud: 'Aque multe sunt populi multi' (Apoc. 17, 15; vgl. V. 1). Utautem iuxta esse possit 'hiis, qui tribulato sunt corde' (Ps. 33,19) veletiam corpore propter varias infirmitates, Dominus illam posuit iuxtaaquam in plateis.
M (6). Quia venerabilis ac Deo dilecta Elyzabeth propter Deum sehumiliavit in hoc mundo, Deus illam post mortem exaltare dignatusest in celo et in mundo. Exaltavit illam, sicut superius dictum est,in celo magnitudine premiorum, exaltavit illam in mundo, sicutcotidie vidimus et audimus, multitudine miraculorum. In celo spe-
30 cialius assimilari videtur cedro atque cypresso ob meritorum suorumimmensitatem, olive necnon et platano in mundo propter beneficiorumquam infirmantibus prestat diversitatem. Oleum, sicut ipse usus
1 Oleos A. — 13 ginnit A.
*) Isidor, Etymologiae XVII, 7, 62: 'Oliva Graece e'Xatov dicitur.
-------Oka autem ipsa arbor est, fructus oliva, sucus oleum. Est autem
arbor pacis insignis'.
2 ) Vgl. z. B. Goetz, Corpus gloss. Lat. VI, 703: 'misericordia eXso;'.
3 ) Isidor a. a. O. § 33 über die 'cedrus': 'Lignum vero iucundi odorisest et diu durans. — — De qua Persius: "Et cedro digna ilocutus",scilicet propter durabilem perpetuitatem'.
4 ) Eb. § 34: 'Cyparissus — — alta rotunditas'.
5 ) Vgl. Anm. 1.
°) Jsidor a.a.O. § 37: 'Platanus a latitudine foliarum dicta vel quod
ipsa arbor patula sit et ampla; nam platus Graeci latum vocant.-------Est
autem tenerissimis foliis ac mollibus, et Vitium similis'.