383
posset 1 )- Beata Elyzabeth, quamdiu in hoc mundo fuit, civitas abscon-sa (vgl. Matth. 5, 14) fuit et hoc ideo, quia in valle humilitatisposita animi sui virtutes per nulla declarari optavit miracula, sciensilla bonis et malis esse communia. Legitur in Vitas patrum 2 ) quendam5 tarn excellentis vite fuisse, ut innumeris miraculis coruscaret et bestiisindomitis imperaret. Propter quam gratiam in superbiam elevatus etspiritu fornicationis seductus tarn graviter cecidit, ut indutias peni-tendi a Deo postulatas accipere non mereretur. Cuius ruinam beatusAnthonius per spiritum intelligens planxit, dicens: "Hodie magna
w columpna ecclesie cecidit". Severus in Vita sancti Martini 3 )scribit historiam ex parte similem, sed fine dissimili: Cum quidamanachorita ob vite sanctitatem tantam accepisset a Domino potestatem,ut demonibus imperaret et missis fimbriis cilicii sui de obsessis cor-poribus illos fugaret, propter honores ob hoc sibi impensos sie cepit
15 intus inani gloria pulsari, ut ruinam metuens Deum attentius oraret,quatinus dyaboium ad similitudinem illorum, quos curare consueverat,quinque sibi mensibus dominari permitteret. Qui a Domino exauditus,mox, ut furere cepit, vinculis est ligatus et post quinque menses de-mum curatus non solum a demone, sed etiam a vitio inanis glorie.
2 o Propter quod beata Elyzabeth non in magnis neque in mirabilibus su-per se ambulare voluit, sed humilia de se sentiens (vgl. Ps. 130,1,2)gratiam sibi concessam semper in se custodire studuit. Attamen dicebatei conscientia sua opera misericordie et humilitatis, que ipsa exercebat,miraculis faciendis esse digna, sicut ex quibusdam verbis ipsius pro-
25 bari potest. Solebat aliquando ancillis suis, quas loco sororum hono-rabat, manicas sive alias particulas tunke sue ostendere et in simpli-citate cordis sui cum quodam saneto ioco dicere Ulis: "Vos, domine, simodo servaretis panniculos istos, puto, quod prudenter faceretis, quiatunc non esset necesse post mortem meam illos querere, quando saneta
so ero et Dominus per me miracula facturus est" 4 ). Si prophetia, nihilverius illa. Nam post mortem tantis et tot miraculis claruit, ut vixaliquis illa non dico scribere, sed nee narrare sufficiat.
(3). Volens pius Dominus ancille sue merita declarare et refugii
civitatem (vgl. Jos. 21, 36) in valle humilitatis positam super montem
35 cell locare, tantis signis et prodigiis sepulchrum illius illustravit, ut
8 meretur A. ~ 25 locorum sororum A. — 27 illius A. — 33 Nolens A.
!) Vgl. oben S. 375, 41.
2 ) Vgl. Vitae patrum V (Verba seniorum), 8, 1 (Migne, Patr. Lat.LXX1II, 905); oben Band I, S. 114 Nr. 126.
8 ) Vielmehr im Dialogus I, 20 (ed. Halm, S. 172 f.). Vgl. Band I,S. 80 und 114 (Nr. 35 und 125). Caesarius gibt die Erzählung des Sulpi-cius Severus dem Sinne nach, nicht im Wortlaut wieder.
'*) Dieser Scherz der hl. Elisabeth ist sonst nicht bezeugt. Es han-delt sich hier wohl um eine Legende, die den Interessen der zahlreichenSammler von Elisabethreliquien besonders willkommen war.