377
flere cepit, ita ut videres eam simul flere et gaudere. Que etiam hancgratiam habebat, ut, cum fleret, numquam faciem more lacrimantiumdeformaret, quia lacrime decurrentes ab eius OCUÜ6 quasi de iocundissi-mo et indeficienti fönte fluebant. Unde de Ulis, qui in fletu faciem rugant et
5 exterminant (vgl. Matih. 6,16), diccre consuevit: "Videntur tales Domi-num deterrere. Dent ergo Domino quod habent cum iocunditate et hylaritate".Ex quo probatur, quod lacrime ille, quas in orationibus sive in com-passione proximorum offerebat, extorte non erant. Que si aliqua vide-bat, que superfluitatem vel vanam gloriam sapere videbantur, zelo
io iustitie ducta vix tacere potuit. Hinc est, quod tempore quodam veniensad clauslrum quoddnin religiosorum, qui de elemosinis cotidianis Vive-bant, ostenderunt ei sculpturas sumptuose deauratas in ecclesia sua.Que eisdem religiosis circa se stantibus numero pene XXIIII dicebat:"Ecce! melius et UtiÜUS potuissetis haS expensaS posuisse in vestibus et
15 victualibus vestris quam in parietibus et ipsas ymagines gerere incordibus vestris". Unde, cum quidam ei diceret de quadam ymaginepulchra, quod ei competeret, respondit: "Non habeo opus tali ymagine,quia illam in corde porto". Tanta siquidem fuerat emulatrix sanctitatis,ut sustinere non posset equanimiter, si loqueretur quis ea presente
20 verba inutilia sive iracundie, quia statim sie dicebat: "Ubi est nuncDominus?" Et licet de vite eius sanetitate multo adhuc plura dicipossent, videlieet de eius caritate, humilitate, patientia, compassione,castitate, discretione et misericordie operibus, que miseris impendebat,ne legentibus ipsa prolixitas tedium generaret, finem imponere di-
25 gnum duximus, quia ad obitum eius describendum festinamus.
(30). Cum tempus appropinquaret, in quo Deus omnipotens tantoslabores, tribulationes et angustias dilecte et electe sue Elyzabeth re-munerare vellet 1 ), per infirmitates carnis ad hostium cordis eius pul-savit vox dilecti eius ad hostium pulsantis et de tabernaculo corporis
30 dileetam evocantis: 'Surge, propera, amica mea, columba mea, ior-mosa mea, et venu Iam enim hyemps transiit, ymber abiit et recessit.Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, vox tur-turis audita est in terra nostra. Ficus protulit grossos suos, vinee flo-rentes dederunt odorem suum' (Cant. 2, 10 — 13). Sicut per intempe-
35 riem hyemis et ymbris intelliguntur incommoda peregrinationis, itaper flores et vocem turturis vineasque florentes delicie designanturpatrie celestis, ad quas per mortem carnis beata Elyzabeth pervenit.Tempus putationis tempus est mortis. Quo instante, cum 2 ) Christi dileeta
lecto decumberet, audivit sepe dieta Elyzabeth, famula eius, quasi intra
21 Et quia licet A. — 26 apropinquaret A. — 36 per übergeschrieben A.
J ) Gregor d. Gr., Dialogi 1,8 (ed. Moricca S. 47): 'cum iam omni-potens Deus eius venerabilis viri Anastasii labores remunerare decre-visset'.
J ) Huyskens, S. 138 (836).