366
(18). Die *) quadam cum castitatis amatrix duceretur ad quoddamOpidum, castrum scilket Budcnstcin 2 ), ibi servanda, donec dis-pensaretur, sicut intellexit, et cum lacrimis castitatem suam Deo com-mitteret, ecce! Domino consolatore afflictorum ordinante, subito nuntiusepiscopi antedicti venit, precipiens illam Bavenberg reduci in occur- 6sum ossium mariti sui L U d e W i C i lantgravii, que de partibus trans-marinis referebantur. Quibus sollempniter ab episcopo cum processionereceptis, ipsa lacrimans dixit: "Domine, gratias ago tibi, quia in ossibusmariti mei multum desideratis misericorditer es me consolatus. Tuscis, quia, quantumlibet eum dilexerim, tarnen ipsum dilectissimum tibi 10a se ipso et a me in subsidium terre sancte oblatum non invideo. Cuiussi liceret uti consortio, omnibus mundi delioiis illum anteferrem, sem-per secum mendicatura; sed contra voluntatem tuam te teste nollemvitam eius uno capillo redimere. Nunc ipsius animam et me ipsamtue gratie recommendo, de nobis fiat tua voluntas". Vera dilectio hec, 15ubi proximus sie diligitur, ut divine dileetioni non preferatur! Posteacum vasallis mariti sui ossa deferentibus sepelienda in claustro monacho-rum Renerisburne 3 ) rediit in Turingiam Ulis promittentibus,quod ordinarent de dote eius recuperanda. Alioquin episcopus illisnobilibus committere nolebat, nisi caverent de commodo eius ordinando. 20Post sepulturam vero viri, commodo eius ab omnibus neglecto, in priorimendicitate stetitet inopia, donec ad mandatum magistri Cunradi Mar-burg se transtulit, ubi ad similitudinem turturis, mundi huius gaudüsatque deliciis despectis, induit griseum habitum, vilem satis etdespectum. Ubi fere duo milia marcarum, que pro sua dote aeeepit, 25pauperibus erogavit diversis temporibus, ita quod uno die quingentasmarcas pauperibus infinitis congregatis distribuit. Insuper que residuafuerant ornamenta, que [de] domo patris sui regis Ungarie attulerat, etomnia, que habuit, egentibus seculo abrenuntians erogavit. Fundavitetiam hospitale ad suseeptionem peregrinorum pauperumque extra mu- soros oppidi Marburg in vallis planitie; nam ipsum oppidum in montesitum est 4 ). Huius hospitalis provisor magister Cunradus erat, ineo manens atque ex eo ad predicandum exiens usque ad tempu6 occi-
2 desponsaretur die Vorlage. — 9 desiderans A. — 28 de fehlt A.
!) Huyskens, S. 124 (»22),
2 ) Pottenstein an der Püttlach (Oberfranken, Bezirksamt Pegnitz).
3 ) Reinhardsbrunn bei Friedrichroda, das Hauskloster der ThüringerLandgrafen.
4 ) Die anschauliche Schilderung der Lage des Marburger Hospitalsdurch Caesarius beruht offenbar auf persönlichem Augenschein; dennnach der folgenden Predigt war Caesarius noch zu Lebzeiten Konradsvon Marburg, also vor dem 30. Juli 1233, in Marburg um die Zeit, alsKonrad im Januar und Februar 1233 die Wunder aufzeichnen ließfür seinen Bericht an den Papst (vgl. Huyskens, Quellenstudien S. 86»151 ff). Siehe unten S. 384