133
dominicam de communione, ne esuriret. Quod sacerdos dixit episcopo,et episcopus sicut vir discretus volens probare, ne aliquid fallacie inesset,ait: „Da ei hostiam non benedietam pro communione". Quod et fecitsacerdos. Et statim illa ccpit mirabiliter esurire et currens ad sacer-b dotem dixit ei, quod perdidisset graciam, quam habebat. Quo intellectosacerdos dedit ei verum corpus Christi.
6 (11,37). De monacho, qui vidit, quomodo animepeccatoris et iusti in hora mortis de corporibus
egrediuntur.
io Quidam frater desideravit videre, quomodo anima peccatoris et iusti
abstrahatur a corpore. Et Deus nolens eum contristare in desiderio SU0,dum sederet in cella sua, ingressus est lupus ad eum et, ore suo fratristenens vestimenta, trahebat eum foras et duxit eum ad aliam civitatemet dimittens fratrcm illum recessit ab eo. Cum vero sederet foras
lfi civitatem, in quodam monasterio erat quidam habitans, qui habebatnomen quasi magni solitarii; ipse vero solitarius infirmus erat et exspec-tans horam mortis sue. Frater igitur ille, qui ibidem venerat, videbatmultam preparacionem simul cereorum et lampadarum propter soli-tarium illum, tanquam per illum Deus pancm et aquam inhabitantibus
80 illam civitatem prestaret atque salvaret eos. Et dicebant quia: „Etsi hie finierit, omnes simul moriemur". Facta autem hora exitus illius,vidit frater ille tartareum quendam inferni descendentem super solitariumillum, habentem tridentem igneum, et audivit vocem dicentem: "Sicutanima ista non fecit me quiescere neque una hora fuit in se, sie neque
25 tu miserearis eius, evellens eam". Deponens igitur tartareus ille, quemtenebat, igneum tridentem in corde solitarii illius, per multas horastorquens eum, abstraxit animam eius dem. Post hec autem ingressusfrater illam civitatem, invenit hominem peregrinum iacentem in plateaegrotum, non habentem qui ei curam adhiberet, et mansit cum eo uno
»0 die. Et cum venisset hora dormicionis eius, conspicit frater ille angelosMichaelem et Gabrielem descendentes propter animam eius. Et sedentesunus a dextris, alter a sinistris eius rogabant animam eius, ut egre-deretur, et non exibat, nolens relinquere corpus suum. Dixit autemGabriel ad Michaelem: "Assume iam istam animam, ut eamus". Cui
36 Michael respondit: "Iussi sumus a Domino, ut sine dolore eiciamus eam,ideoque non possumus cum violencia evellere eam." Exclamavit autemmagna voce Michael dicens: „Domine, quid vis de hac anima, quia non
18 lampadum 2a. — 22 ascendentem 2a. — 25 quem habebat 2a. —30 dormitacionis 2a. — 36 ideoque bis eam fehlt 2a.
6. Aus Vitae patrum VI 3,13 (Migne 73, 1011). Ward, Cat. of roman-ces 11665,30. Herbert, Cat. of romances III 11, 62 (= Jacques de Vitry, ed.Crane Nr. 132); 544,44. Odo von Cheriton (Hervieux IV 286 Nr. 54) = Her-bort, eb. 65,58. Teil I auch kurz in den Homilien, Band I, 79 Nr. 32.Enxemplos Nr. 224. Reinholdt, Diss. Greifswald 1913, Nr. 10.