Nr. 272. 1528 November 30. 431
quae Ulis cum christianis erat communis, in spiritu erat, unde etspirituales vocabantur, non in veste, non in ciborum delectu,non in titulo; sie enim vestiarii, eibarii sive quod nunc audiunthypoeritae appellati fuissent. Non certabatur pro dignitatibus,ut nunc fit, cum praeesse aliis bono exemplo et sana doctrinanon tarn honos sit quam onus. Praeterea non regias aulas aedi-ficabant, non ex sudore pauperum parasitos locupletabant, breviternon ut possessores, sed ut dispensatores se gerebant peeuniarum.Atque utinam perniciosus ille Mammon nunquam in monasteriaingressus inscitiae cucullum induisset, melius haberet hodie nostrarelligio. Nunc vero, ubi pro integritate corrupti mores, pro sa-crorum librorum lectione ocium ac desidia invasere, monstrumest doctus et vere pius monachus, ceremoniis (quas tarnen illeliberas et habuerunt et reliquerunt) superstitiosissime observatisgloriantur se consilia et vitas patrum sequi. Re ipsa vero nullosmagis ex animo divos illos colere et credere videas, quamBacchum et Venerem. Illorum nanque propiciatione se foelicescum Ergasilo parasito apud Plautum clamant, quod sibi Iuppiterofferat lucrum, ludum, iocum, festivitatem, ferias, pompam, penum,potationes, saturitatem, gaudia. 1 Literas vero ac literatos caneoderunt peius et angue, quin et parum pium esse aperte dieunt,si literis Studium impendatur. Non literarum, sed mundi nego-tiorum imperitos esse conveniebat, quibus ambas adusque auresse immergunt.
Sed piget pluribus commemorare apud te, virum integer-rimum, mores illorum sane corruptissimos. Hoc tantum addam,si reviviscerent boni illi viri, quos summa cum contumelia istoruminventorum autores mentiuntur, satis certe scio illos nunquamhanc tarn irrelligiosam relligionem esse agnituros. Sed quid dico:si reviviscerent. Legamus eorum scripta, in quibus Deo gratiaaeque vivit nobis animus illorum atque dum erat corporis er-gastulo' 1 circumsaeptus. Quorum adeo ex numero Wirrammus,vir de suo saeculo optime meritus, nobis relictus est. Commendatautem ipsum praeter reconditam eruditionem vitaeque integritatemaurea antiquitas. Nam sub Henrico, eius nominis tertio hnpera-
:1 ergasculo Erstdruck.
1 Vgl. Plautus, Captivi 768—71.