Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
430
Einzelbild herunterladen
 

430 Nr. 272. 1528 November 30.

adeo inepte omnia (bonos illos semper excipio) et tanto veterumcontemptu effutirentur potius quam scriberentur. Sane nil un-quam tarn prudenter aut accurate doctissimi cuiusque testimonionunc excogitatur, quod non olim in omnem partem fuerit dis-putatum exquisitissime. Sed et nemo nostra tempestate in albumvere doctorum sive in prophanis sive in divinis litteris refertur,nisi qui pertinacissima librorum antiquorum lectione solidam sibieruditionem compararit.

Ex quibus cum te, Peutingere clarissime, neutiquam interpostremos omnes docti merito ponunt, ut quo non alius vetustatisaut maior admirator aut observator diligentior facile reperiatur,hunc tibi Wilrammum, Morseburgensis monasterii abbatem, 1 anteannos quadringentos et amplius, ut annales testantur, in Epithala-mion Solomonis de Christi et aecclesiae nuptiis christiauissimemeo iudicio commentatum, ut in bibliotheca tua nobilissimorumlibrorum suppellectile splendidissima apud sui similes reponatur,transmittimus; non quidem eo animo, ut hunc inprimis talemesse quales vere priscos fidei nostrae proceres [sint] Latinos <et>Graecos fuisse censeam, quos certe opera reviviscere cupio calco-typorum, sed ex quo velut ex uno omnia spectans, quae illoetiam saeculo eorum, quos nunc relligiosos appellant, studiafuerint, mecum contemplarere, tum ut videant qui hodie tituloillo relligionis falso gaudent, quam longe a maioribus absintquantaque sanctorum patrum iniuria mentiantur, cum se sectarumsuarum principum vestigiis ingredi iactitent. Siquidem tarn hocquod ipsi ambulant iter ab illorum via diversum est, quam Mysorumac Phrygum termini, ut est in proverbio, discreti sunt. Uli spretavoluptate, quam iure Plato* %6 öümn xax&v et Plautus 3 escammalorum dixerunt, infatigabili studio literis incumbebant, pietas,scripturarum interpretatio, amor proximi curae illis erant, relligio,

1 Williram, der Verfasser der von Menrad Molther bearbeiteten Para-phrase des Hohen Liedes (vgl. oben S. 381 Anm. 1 und 2), war Abt vonEbersberg i. Oberbaiern (wie übrigens Molther weiter unten selbst riditig angibt),nidit von Merseburg; der Fehler stammt aus des Trithemius „über de scrip-toribus ecclesiasticis": Basler Erstausgabe von 1494 (Hain* 15613) fol.52 v .

2 Plato, Timaeus 69 D.

a Die Bezeichnung der „votuptas" als „esca malorum" findet sidi niditbei Plautus (vgl. G. Lodge. Lexicon Plautinum 1, Fase. 6 s. v. „esca"), sondern— als Übersetzung der Platostelle — bei Cicero, Calo maior cap. 13.