Nr. 105. 1513 Januar 1. 179
optimos probatissimosque consilio, autoritate et prudentia prae-cellere spectamus. Qua de re quum diutine animo et tacito insinu (ut paroemia est) revolverem, quidnam ad te virum mori-bus literisque ornatissimum et amicum fidissimum atque Optimumpotissimum mitterem, tandem praeter
,Cadmi nigellas filias,
Melonis albam paginam
notasque furvae sepiae
Cnidiosque nodos"(quod iuxta ingeniosi Ausonii iambum 1 dixerim) occurrit nihil.Qui autem nihil aliud habet, id quod habet mittat necessum est.Id autem muneris observatio quaedam est, quam in tuis scriptisnuper animadverti. Scribis in tuo symposiacon et convivaliumsermonum libello Constantienses antiquitus Nantuates adpellatos,*divi Iulii interpretem Marlianum 3 reor secutus, qui (ni fallor,quod nolim) pulcre te in hoc fefellit. Ego enim Nantuates ipsosVallesienses potius quam Constantienses existimo et tres illospopulos, Nantuates inquam et Sedunos atque Veragros, unonomine Vallesienses hodie adpellari credo. Quod tum ex Stra-bone de situ orbis libro IV., 4 tum ex divo lulio Caesare debello Gallico libro III.» conligitur. Siquidem apud VallesiensesRhodanum exoriri nemo nescit. Fontis autem huiusce fluminisadcolas Nantuates Strabo tradit, cuius post descriptam trans-alpinam Galliam gentesque eam regionem tenentes de Alpibusearumque habitatoribus inter caetera haec verba sunt: Postistos et Padum Salassi sunt, super quos quidem in cacumineCeutrones et Catoriges et Veragri et Nantuates lacusque Pele-mena, per quem Rhodanus effertur, et fluminis ipsius fontes.Caesar etiam Nantuates a Sedunis et Veragris non seiungit, sedeandem Alpium gentem adserit, tametsi nominibus censeanturdiversis. In haec autem verba Caesar infit: „Quum in Italiamproficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parteequitatus in Nantuates, Sedunos Veragrosque misit, qui a finibusAllobrogum et lacu Lemano et flumine Rhodano ad summas
1 Ausonius, Epist, ed. K. Schenkt, 4. 74—77 (MQH, Auct. ant. 5, 2 S. 161).
2 In der Erstausgabe der „Sermones convivales" von 1506 auf fol. c3r
3 Vgl. den .Index . . . urbium, fluminum et tocorum" des RaymundusMarlianus am Schlüsse der Venezianer Caesar-Ausgabe von 1490 (Hain*4219) auf fol. q ff». * Strabo 4, 6, 6. 6 Caesar, De bello Gall. 3, 1, 1.
12*