Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
178
Einzelbild herunterladen
 

178 Nr. 105. 1513 Januar 1.

De pygargo Moysi elegans ingenium tuum nimiae curiosi-tatis postulo, cum tanta sit in omni lingua de vocabulis rerumdiversitas, ut non solum Plinius apud Latinos, sed et Athenaeusapud Graecos et alii de naturis rerum scribentes obsolescant,cuius in Rudimentorum nostrorum 1 libro primo facie 231. deiaspide memini. Ita in Hebraicis vocabulis tarn multus errorest, ut supersticiosi quidam Iudaeorum a pluribus numero ab-stineant, quam in lege sint prohibita, ne ancipiti verborum in-telligentia transgrediantur. Tu vero, si legisti Rudimenta mea,invenies in libro primo facie 124. pro isto tuo pygargo ab OnkeloChaldaeo, cuius autoris translationem haud aliter quam textumHebraei venerantur, unicornem esse traductum, quod doctissimiHebraeorum approbant. Ego eius animalis conditionem iamnescio nee de illo nunc investigare possum, ad alium palumligatus. Nam si habeat caudam praeacutam, potest quoque py-gargus nominari. Est enim nomen compositum a pyge, id estcauda, et argus, quod aequivocum multa significat: album, can-didum, velox, acutum, segne, vaeuum; et canes veloces dieunturcynargi. Ita potest rhinoceros aut unicornis quodlibet horumanimalium caudam habere vel albam vel acutam, non solumaquilae genus. Vale.

105.Von Michael Hummelberg. 1513 Januar 1. Ravensburg.Sendet als Neujahrsgeschenk eine Beriddigung der inPeutingers „Sermones convivales" enthaltenen Angabe über dieSitze der Nantualen.

München. StsB: Cod. Lat. 4007 fol. 29rf. Absdlr.Gedrudii: Lotter-Veith S. 162f.

Michael Humelbergius Ravenspurgensis

Chuonrado Peutinger Augustano S. S.

Antiquissimi saeculi hactenus observatus mos est, vir prae-

stantissime, quo kalendis ianuariis strenulas ineuntis anni feli-

cissima omnia carissimis mittimus maximeque hiis, quos in

tutellares deos (ut ita dicam) et patronos adsumimus quosque

1 Joann. Reudilin Phorcencis . . . de rudimentis Hebraicis. Nonis Martiisanno 1506.