Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
155
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 95. 1512 April 13. ] 55

taXg Movaaie di.ög /ueyäkoio {foyargämv, Minerva, Mercurio et Musisfaventibus conscriptus est. Nihil, me Hercule, rarius miriusvequam faeminam ad lanam, pensa, fusum, vestes mollesque tuni-culas et texendi artem natam eruditione atque facundia viris veldoctissimis dubia pugna congredi et palmam sibi praeripere conari-Ramm et infrequens in terra Suevia latissime scribere faeminamet pro lana Iibrum, pro fuso calamum, stilum pro acu tractare(quod Politianus, Romanae glossae deliciae, de Cassandra Venetapuella scribit 1 ), non cutem cerussa, sed attramento papyrum linire.Quod non magis usitatum nee minus rarum aut novum, quamsi de glacie media nascantur violae, si de nivibus rosae, si depruinis lilia. Quum autem vetusta et longe hinc dissita saeculasuas Musas Clio, Euterpen, Thaliam, Melpomenen, Terpsicoren,Erato, Polymneian, Uraniam, Calliopen, praeterea Sibyllas suasPersicam, Libicam, Delphicam, Cimmeriam, Erithraeam, Samiam,Cumaeam, Hellesponticam, Phrigiam, Albumeam et item poetriasSappho, Telesillam, Corrinnam, Semproniam, Anyten, Erinnen,Praxillam, Sulpiciam, Cleobulinam suspiciunt et venerantur, iureoptimo et nostram Margaritam miramur et eo magis stupemus,quo sub Iove pigro et frigido ad Vindae Licique fluenta natamulta vigilia et lucubratione, improbo labore et studio ingeniumalioqui imbecille et fractum (quäle huic hominum generi naturacomparatum est) optimis et quidem musicis literis eultius etamoenius reddidit illis, quibus spirant clementius austri suaptenatura et ex caeli temperie ingenü acumine praestantibus. CerteMargarita illa nostra vere margarita et nobilis unio est, quae, neBoeoticae sui (ut dicitur) et crasso duroque ingenio viro de-sponderetur, te ingenio florentem, iurisprudentia insignem et omni-moda eruditione darum consortem et coniugem divino munereassecuta est. Utinam Tithano servet vivaciorem. Sed de his satissuperque. Recognitionem et castigationem abs te mihi deman-datum prorsus abnego. Tui hoc muneris est, tuae sunt partes,

1 Vgl. den Brief des Angelo Poliziano an Cassandra Fedele: Hpistolarumüb. 3 nr. 17 (in der Baseler Ausgabe der .Opera Politiani" von 1553 S. 38 f.).Audi den nächsten Satz und die weiterhin folgenden Namen von Dichterinnendes Altertums hat Hummelberg dem Briefe Polizianos entnommen. ÜberCassandra Fedele vgl. H. Simonsfeld in der Beilage zur Allg. Zeitung 1890Nr. 40 f.