Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
80
Einzelbild herunterladen
 

80 Nr. 49. 1507 nach April 7.

societate et amicicia. inveniaris, quarum nomina sunt in librovitae. Hanc linguae proprietatem Graeci melius norunt quamLatini; quare dixerunt Paulurn habuisse uxorem, immo et caeterosapostolos. Cui non valde repugnat Hieronymus contra Iovinia-num ita scribens: „Ut ei ex superfluo interim concedam: ha-buerunt quidem uxores, sed quas eo tempore acceperant, quoevangelium nesciebant. Qui absumpti postea in apostolatum reli-querunt officium coniugale." 1 Ex quibus Hieronymi verbis illudApostoli scriptum lucidius intelligo prima ad Corinthios VII.:„Volo autem omnes homines esse ut me ipsum." 2 Nam continuoante dixit: „Ne temptet vos satanas propter incontinentiam ve-stram." 3 Voluit ergo omnes post evangelium esse continentes,licet ante evangelium habuerint uxores, sicut et ipse post evan-gelium susceptum conthorali coitu abstinebat. Quare sequitur:„Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis, si sie per-manserint sicut et ego." 1 Pro non nuptis dixit: äyä/xoig, id est:innuptis. Quo vocabulo Apostolus non prorsus pro non nuptisillis, qui nulla unquam contraxerunt coniugia, usus est; sed potiuspro relinquentibus officium coniugale, quamvis statu matrimonialicotnprehendantur. Quod ex sequentibus verbis licet intelligere,cum ait: „His autem, qui matrimonio iuneti sunt, praeeipio nonego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quodsi disces-serit, manere innuptam"; 8 Graece sie: juevheo äya/uos, id est:maneat innupta. Quoniam igitur hoc verbum äyajuog nuptiasnon negat, sed castitatem astruit matrimonialem et coitu privat,quaero abs te, quo possit argumento quisquam urgeri, ut credatapostolum Paulum nunquam fuisse coniugatum. Nam qui seinnuptis et viduis similem dixit, nondum se virginibus coaequavit.Eo magis, quod, ut contra Iovinianum scribit Hieronymus, „apudIudaeos gloria erat et in partubus et in parturitionibus et male-dieta sterilis, quae non habebat semen in Israel." 0 Quum igiturPaulus ante coruscationem evangelii vir erat (ut ex verbis Ananiascognoseimus Actuum IX.: „Audivi a multis de viro hoc, quantamala fecerit sanetis tuis") 7 et viro erat ignominiosum, sterilitatemcaelibatu fovere (Ieremiae XXII.: „Haec dicit dominus. Scribe

1 Migne PL 23 Sp. 245 B. 2 / Cor. 7, 7.

3 1 Cor. 7,5. * 1 Cor. 7.8. '- 1 Cor. 7.10 f.

0 Migne PL 23 Sp. 241 B. ' Act. 9,13.