Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
35
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 18. 1504 nach Mitte Juli. 35

omnium erit: pulvis scilicet, cinis, sparsi lapides, nudumque nomen.Nihil diuturnum atque idem stabile in rebus mortalium usquam,nil humanuni praeter animam immortale, coepta desinent, factadeficient, structa ruent. Volvendum idcirco nobis est animo se-cessiones, simultates, discordias et bella civilia semper magnavertisse imperia esseque omnibus constitutum terminum, quipraeteriri non poterit, suumque finem cunctis, quae sub sole sunt,imminere. Etsi paululum differatur, affuturum tarnen. Ut quidergo Germaniam nostram remur exemptum imperio Fortunae,cum sit mundus ipse mortalis? Coelum" ruet ac terrae, monteset maria movebuntur, et cuncta de nihilo in nihilum redigentur.

Cedit idem retro, de terra quod fuit ante,

in terram, sed quod natum est ex aetheris oris,

it rursus caelum splendentia sidera tangens

inquit Lucretius. 1 Et, ut ait Flaccus, debemus morti nos nostraque:

Mutat terra vices et dccresccntia ripisflumina praetereunt. 2

„Regnum transfertur de gente in gentem", dixit Ecclesiasticus. 3Ne miremur igitur, si bello circumstrepenti simus impliciti,quasi contumaces enim et pueri discholi b sine verberibus saperenoluimus in pace bellum, in bello pacem quaerentes. Tametsiet periculo quorundam didicerimus: solere nonnunquam pacemurbibus mutationem rerum afferre pestiferam. Quo fit plane, ut,etsi optima sit pax ipsa, pessimis tarnen plerumque circumvolutacomitibus, iniquis legibus, fluxis moribus, occultis odiis, apertatyrannide. Quantos hactenus in amplissima Germaniae pace tyran-nos urbibus bonisque civibus inmanissimos nostra etiam tempe-state vidimus, ut mehercule multo lorica felicior quam; toga,campus securior quam thalamus, tuba quam tibiae, sol quamumbra tutior fuisset pacisque abusu comprobari poterit id, quodde se Caesar dixit: Viro forti nil tutius bello.

" Coelurn—Ecclesiasticus fehlt W 2. b distholi Wl. W2.

1 Das Lukrez-Zitat ist stark verändert; die Verse lauten:

Cedit item retro, de terra quod fuit ante,in terras, et quod missumst ex aetheris oris,id rursum caeli rellatum templa receptant

(De rerum natura 2, 999 ff).

2 Horat., Carm. 4, 7, 3 f. 3 Eccli. 10, 8.

3*