Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
34
Einzelbild herunterladen
 

34 Nr. 18. 1504 nach Mitte Juli.

Multa quidem nobis astra et fera fata minantur;cogitat at a nullus tarn prope adesse diem.Tempus 1 ' erit sceptrum a nobis tolletur et ibitIongius. Ah'' saltem Teutona terra, dole! 1

et id genus cetera, quae, quo tempore a nie exarata fuere, ipseego credere non potui, quo nunc apparent eventura modo.

Non est igitur, cur mutari cursum rerum miremur, nequeenim ita Germanicae glebae adscriptum est Romanum imperium,ut alio migrare non liceat. „Si ceciderit lignum ad austrum autad aquilonem: in quocunque loco ceciderit, ibi erit", ut dixitConcionator Ecclesiastes. 2 Eodem nempe calle, quo ab Assyriisin Persas, a Medis in Graecos, a Graecis in Romanos rerumdominos et ab illis in Germanos venerit imperium, eodem quo-que et migrare abireque licere, cum Fortuna volet, nemo est quiambigit. Et ad ruinam et ad imperium ascenditur. Omnem aetatemquestam ait Seneca, habuitque omnis aetas, quod quereretur,habituraque cunctis saeculis, quod conqueratur. 3 Fuit, quandoprope veraciter ab imperatore dici potuit: Ego mundi dominus,praesertim cum quorsum hodie redierint res videamus, ut intelligidetur, quam sit tutum stultis et ignavis, magna committere, quantaProvidentia quantum in furorem, quantus labor quantaque dili-gentia quantum in torporem inciderit. Non est amplius gaudiimateria Romanum imperium, sed humanae fragilitatis et fortunaevariantis indicium. Non meliora succedent tempora; vereor potius,ne peiora, quia, ut magni divinarunt viri et apertis indiciis resdeclarant, peiores erunt homines. Siquidem in Vitium et ruinamprona sunt omnia. Quodsi haud absimiliter Germani etiam sceptriinteritum conicere libeat, quis putas nisi is futurus sit illi finis,qui maximorum imperiorum et regnorum hactenus fuit quique

» autern W 1. W 2. >> tempus—Iongius fehlt W 2. ° mW l.W 2.

1 Die Verse sind zusammengesetzt aus Stellen zweier Gedidite Brantsin dessen Varia carmina von 1498: „Thurci irruptio" V. 17 — 22, 5f., 29f.ffol. bc 1) und „Figura coeli 1503" V. 15—19 (fol. a 7). Vgl. audi den Neu-druck des ganzen Zyklus, zu dem sie gehören („De corrupto ordine vivendipereuntibus"), in Zarnckes Ausgabe des Narrenschiffs S. 121 ff.; die im Briefeangeführten Stellen sind hier die Verse 435—40, 423f., 447f., 319—22.

8 Eccle. 11, 3. 3 Vgl. Seneca, De beneficiis 1, 10, 1: Hoc maiores

nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur: eversosmores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi.