Druckschrift 
Opera
Einzelbild herunterladen
 

meoꝝ labore quęſitam: ut iam ipſi mihi aliena miſericordia uiuēdum ſit? Quid tu tā puſillo animo paupertatem times: quā etiaꝫnoſtri phī laudant nihilqꝫ hac tutius: nihilqꝫ hac tranquillius eſſeteſtantur? Hoc quod times ſollicitudinū portus eſt. An ignorasquot periculis: quot caſibus cū his malis opibus ſubiaceas? Quętecum bene agent: ſi Tine tuo cruore tranſierint: tu uero pręda onūſtus incedis: & ſpolia geris: quę irritent animos etiam tuorum.Quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forſitan eripiet:aut unum latrociniū: aut exiſtens repente proſcriptio: aut hoſtilisaliqua direptio? Quid uerere fluxū ac fragile bonum facere ſempiternum: aut theſauros tuos cuſtodi deo credere: ubi nō furē predonēqꝫ timeas: nō rubiginē: non tyrānū? Qui apud deū diues eſtpauper eſſe nunꝗͣ poterit. Si iuſtitiam tanti putas: ſequere abiectisoneribus: quę te pręmunt̉. Libera teipſum compedibus & cathenis: ut expeditus ad deum curras. Magni & excelſi animi eſt deſpicere & calcare mortalia. Sed ſi hanc uirtutem non capis: ut diuitias tuas in aram dei conferas: ut fragilibus tibi compares firmiora. Liberabo te metu. Omnia iſta pręcepta nō ſoli tibi dant̉: ſedomni populo: qui mente coniunctus eſt: & cohęret ſicut unus homo. Si ſolus magnis operibus nō ſufficis: pro uirili parte operareiuſtitiam: ſic tamen ut quantum diuitiis inter cęteros: tātum opere pręcellas. Neqꝫ nunc ſuaderi tibi putes: ut rem familiarem tuaꝫminuas: uel exhaurias: ſed quę in ſuperuacua fueras impenſurus:ad meliora conuertas. Vnde beſtias emis: hinc captos redime. vnde feras paſcis: hinc pauperes ale. vnde homines ad gladium comparas: hinc innocentes mortuos ſepeli. Quid prodeſt perditę nequitię beſtiarios facere locupletes: & inſtruere ad flagitia: Tranſfer ad magnum ſacrificium male peritura: ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus ęternum. Magna eſt miſericordię merces: cui deus pollicetur peccata ſe omnia remiſſurum. Si audierisinquit preces ſupplicis tui: & audiam ego tuas: ſi miſertus laborātium fueris: & ego in tuo labore miſerebor. Si autem non reſpexeris nec adiuueris: & ego animum tuum contra te geram: tuiſqꝫte legibus iudicabo.Capi. xiii. De pręmio: & ꝙ ī neceſſitate & precibus pauperū quiſqꝫ teneatur a deo: & tribus gradibus uirtutis.