Druckschrift 
De anima : Mit Epitoma von Gerardus de Harderwijck
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

De proemialibus eiuſdem

uum quo concipiunt̉. non vt in materia. Sicut eſt videre in recto. qꝛ linee recte multa accidunt que conueniunt ei ſecundum quod eſt in ſenſibili materia. Sicutſphera enea tangit ipſum in puncto que tamen ſpheraenea nunqͣꝫ tanget ipſum ſeparatuꝫ in puncto ſecūdumactum. ſed potius tangit ipſum coniunctū cum materiaſenſibili. in puncto ſed in ſuperficie. qꝛ tactus eſt corporum. et tamē rectum acceptū ſecundū intellectū etin materia argentea vel aurea vel alia materia ſenſibili tangetur a quacūqꝫ ſphera niſi ẜm punctū et ſic. eritetiam de anima. Si em̄ in omnibꝰ ſuis ꝑtibꝰ aut cōmunicat corpori aut cōmunicat cōmunicantibꝰ corpori. tūcpoteſt accipi ſeparata ẜm intellectum in quantum agitoperatōnem que expletur motu alicuius partis corporis. Tamen ſecūdum eſſe et veritatem nature nunqͣꝫerit ſeparata quia ſemper indiget vel exigit illius cooperationē quod corpori cōmunicat. ſicut ſphericū quod ſeparatim intelligitur. et definitur. et tamen ẜm eſſe inſeparabile eſt a corpore ſenſibili. Uidentur autem anime paſſiones om̄eseſſe cum corpore. ira manſuetudo. timor. miſericordia. confidentia. adhuc gaudium amare et odire Simul em̄ patitur aliquod corpusIndicat aūt hoc aliquādo quidē duris et manifeſtis paſſionibus concidētibus nihil exacerbari propter frigiditatem complexionis etnihil propter animi conſtantiā timere. Aliqn̄et a paruis debilibus moueri accēdaturcorpus et ſic ſe habeat ſicut iraſcat̉ Adhucaūt magis hoc manifeſtū. Nullo em̄ terribiliimminente in paſſionibus fiunt his aliqui timentes. Hic manifeſtat ph̓us quod ſupra dixit. ſcꝫ quedāpaſſiones ſunt communes anime corpori dicens videntur anime paſſiones omnes eſſe cum corpore. licet invna ſit plus qͣꝫ in alia cōmunicās. Quia quedā fiūtſine motu corporis. et alteratione phyſica. ꝑmutāte corpora vel ꝑtes corporū. Quedam fiunt ſine motu localipartiū corporis. et ſine phyſica alteratione. ſed tamēfiunt ſine receptione forme vel intētionis forme. que eſtalteratio cōmuniter dicta. Cum motu aūt et alteratōecorꝑis fiunt deſideriuꝫ. manſuetudo. timor. confidentia.Adhuc autem gaudiū et amare et odire. In his nanqꝫomnibꝰ cor mouet̉ ẜm diaſtolem id eſt dilatationem. etſyſtolem. id eſt conſtrictionē. et compatit̉ anime corpusHoc aūt indicat diuerſitas hominū in his paſſionibꝰ.Quia quidam homines in duris manifeſtis periculis paſſionum cōcidentibus id eſt contingentibus nihilprouocantur ad iram propter cōplexionē firmā et ſtantem in eis. et aliqui eorum non timet in talibus. ſicut habentes multum ſanguinem et calida corda. Aliquādovero aliqui a paruis cauſis et infimis periculorū mouētur prouocantur ad iram. quādo corpus iraſcibile itadiſpoſituꝫ eſt. ac ſi iraſcatur. ſicut eſt in cholericis calidahabentibus corda. et ſanguinem leuem qui facile dirigitur ſurſum. Et amplius manifeſtantur hec in his quitimentes fiunt ex ſui corporis diſpoſitionibus quandonulla cauſa terroris eſt in paſſionibus ſicut accidit mul

tis viris qui ſicci ſunt et frigidi pauci ſpiritus. et paucicaloris in corde. qui ad ſonitum decidētis folij de arboremouentur.Si autem ſic ſe habet manifeſtum quoniāpaſſionum rationes in materia ſunt. Quaretermini tales vt iraſci. motus quidem taliscorporis aut partis aut potentie ab hoc gratia huiꝰ et ꝓpter hoc igitur iam phyſici eſtſiderare de anima aut omni aut huiuſmodi.Hic phyloſophus infert concluſionem principaliterintentam corollarie dicens. Si ſic ſe habet vt dictum eſtimmediate nūc ſcilicet paſſiones ſunt cōmunes animeet corpori. ita eſſe habent in phyſica materia. tunc termini eorum ſiue definitiones dari debent per materiā. eo vnum quodqꝫ definiri debet ſicut habet eſſe. Et ideoharum paſſionum ſunt tales rationes. vt ſi dicatur. Iraſci eſt motus huius corporis. cuius ſanguis accenſus eſtaut partis huiꝰ ſupple corporis. puta cordis. quod mouetur primo in ira ẜm ſyſtolem quādo conturbatur iratus.et poſt ẜm diaſtolem. quando petit vindictam ſiue recontriſtationem. Aut potētie cōiuncta eſt huic corpori. autparti corporis. que eſt potentia iraſcibilis. que eſt cauſa efficiens talis paſſionis. Et ab hoc ſupple nocumento illato. Et propter hoc malum inferendum in vindictam.Cum igitur omnia predicta in phyſica materia deſcripta ſunt. phyſici eſt conſiderare de anima. aut omni ſi omnis anima eſt talis. aut de anima huiuſmodi que taliumeſt operum paſſionum.Ifferenter autem definient phyſicuset dyalecticus vnumquodqꝫ ipſorumvt iram quid eſt Hic quidem enim appetitum recontriſtationis. aut aliquid huiuſmodi. Ille autem feruorem ſanguinis aut calidi circa cor. Horum autem alius quidem aſſignat materiam. alius vero ſpeciem et rationem. Ratio quidem enim hec ſpecies rei. Neceſſe eſt autem hanc eſſe in materia huius. ſierit ſicut domus. Ratio quidem talis corporis quedam. quia cooperimentum prohibenscorruptiones a vētis et imbribus et caumatibus. hec autem dicit lapides et lateres et ligna. Alia vero in his ſpeciem propter iſta.Iſtud eſt quintum vltimum capitulum in quo phloſophus oſtendit differentiam in modo definiendi interdialecticum phyſicum. Dicens differenter definiunt