Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
378
Einzelbild herunterladen
 

378 P. OVID. NAS. MET AM. LIB. XV.

Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.Denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,sic et Saturnus minor est Iove. Iupiter arcestemperat aetherias et mimdi regna triformis:

8G0 terra sub Augusto: pater est et rector uterque.

Di, precor, .Aeneaecomites, quibus ensis et igniscesserunt, cliqne Indigetes, genitorque QuirineUrbis, et invicti genitor Gradivo Quirini,

Vestaque Caesareos inter sacrata Pcnates,

8G5 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,quique tenes altus Tarpeias Iupiter arces,quosque alios vati fas appellare piumque;tarda sit illa dies, et nostro serior aevo,qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto,870 accedat coelo, faveatque precantibus absens.

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira, nec ignes,nec poterit ferrum, nec edax abolero vetustas.Quumvolet, illa dies, quae nil nisi corporis liuiusi us habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

875 parte tarnen meliore mei super alta perennisastra ferar, nomenque erit indelebile noslrum:quaque palet domitis Romana potentia terris,ore legar populi, perque omnia saecula fama,si quid habent veri vatum praesagia, vivam.