370
P. OVIDII NASONIS
790 sparsuserat, sparsi lunares sanguinecurrus.Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo:mille locis lacrimavit ebur, cantusque ferunturauditi, sanctis et verba minantia lucis.
Victima nulla litat: magnosque instare tumultus795 fibramonet: caesumque caput reperitur in extis.Inque foro, circumque domos, et templa deorumnocturnos ululasse canes, umbrasque silentumerravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.Non tarnen insidias, venturaque vincere fata800 praemonitus potuere deüm: strictique ferunturin templum gladii: neque enim locus ullus inUrbead facinus diramque placet, nisi Curia, caedem.Tum vero Cytherea manu percussit utraquepectus: et aetheria molitur condere nube,
805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,etDiomedeos Aeneas fugerat enses.
Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,nata, movere paras? Intres licet ipsa Sororumtecta trium: cernes illic molimine vasto810 ex aere et solido rerum tabularia ferro:
quae neque concursum coeli, neque fulminis iram,nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas,Invenies illic inclusa adamante perennifata tui generis: legi ipse animoque notavi815 etreferam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, proquo, Cytherea, laboras,tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
Ut deus accedat coelo, templisque colatur,tu facies, natusque suus; qui, nominis heres,
820 impositum feret unus onus, caesique parentisnos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessae moenia pacem