Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
340
Einzelbild herunterladen
 

T. OVIDII NASONIS

340

Dicta placent paucis. Numeri maioris amiciAcmona corripimus: cui respondere parantivox pariter vooisque via est tenuata: comaequein plumas abeunt: plumis quoque colla teguntur,500 pectoraque, et tergum: maiores brachia pennasaccipiunt, cubitique leves curvantur in alas.

Magna pedis digilos pars occupat: oraque cornuindurata rigent, finemque in acumine ponunt.Huno Lycus, hunc Idas, et cum RhetenoreNycteus,505 hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandemaccipiunt faciem: numerusque ex agmine maiorsubvolat, et remos plausis circumvolat alis.

Si volucrum quae sit subitarum forma requiris;ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.

510 Vix equidem bas sedes, et Iapygis arida Dauniarva gener teneo, minima cum parte meorum.

Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna,Peucetiosque sinus, Messapiaque arva reliquit.

In quibus antra videt, quae, multa nubila silva,515 et levibus guttis manantia, semicaper Pan

nunctenet; atquodamtenuerunttemporeNymphae.Appulus has illa pastor regione fugatasterruit, et primo subita formidine movit:mox, ubi mens rediit, et contemsere sequentem;520 ad numerum motis pedibus duxere choreas.Improbat has pastor, saltuque imitatus agrestiaddidit obscoenis convicia rustica dictis:nec prius obticuit, quam gutlura condidit arbor.Arbor enim est: succoque licet cognoseere inores.525 Quippe notam linguae baccis oleaster amarisexhibet: asperitas verborum cessit in illas.

Ilinc ubi legati rediere, negala ferentesarma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis