P. OVID1I NASONIS
320
825 nil mihi credideris: praesens potes ipsa videre,ut vix sustineant distentum cruribus über.
Sunt, foetura minor, tepidis in ovilibus agni:sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus hoedi.Lac mibi semper adest niveum. Pars inde bibenda830 servatur: partem liquefacta coagula durant.
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantummunera contingent, damae, leporesque, capraeque,jiarque columbarum, demtusve cacumine nidus:inveni geminos, qui tecum ludere possunt,
835 inter se similes, vix ut dignoscere possis,villosae catulos in summis montibus ursae:inveni: et dixi, Dominae servabimus istos.
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto:iam, Galatea, veni; nec munera despico nostra.840 Certe ego me novi, liquidaeque in imagine vidinuper aquae; placuitque mihi mea forma videnli.Adspice, simquantus. Non est hoc corpore maiorIupiter in coelo: nam vos narrare soletisnescio quem regnaro Iovem. Coma plurima torvos845 prominet in Yultus, humerosque, ut lucus, obum-
brat.
Nec mea quod duris horrent densissima setiscorpora, turpeputa. Turpis sine frondibus arbor:turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent.Pluma tegit volucres: ovibus sua lana decori est :850 barba viros, hirtaeque decent in corpore setac. •Unum est in media lumen mihi fronte, sed instaringentis clypei. Quid? non haec omnia magnoSol videt e coelo? Soli tarnen unicus orbis.
Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat.855 llunc tibi do soeerum. Tantum miserere, precesquesupplicis exaudi: tibi enim succumbimus uni •