31 i
P. OVIDII NASONIS
rite colebatur, temploque domoquerecepit:urbemque ostendit, delubraque nota, duasquß635 Lalona quondam stirpes pariente retentas.
Ture dato flammis, vinoque in tura profuso,caesarumque boum fibris de more erematis,regia teeta petunt: posilique lapetibus altismnnera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
640 Tum pius Anchises: 0 Phoebi lecte sacerdos,fallor? an etnatum, quum primum liaec moenia
vidi,
bisque duas natas, quantum reminiscor, habsbas?Iluic Anius, niveis circumdata tempora vittisconcutiens, et trislis, ait: Non falleris, heros645 maxime: natorum vidisti quinque parcntem:quem nunc (tanta homines rerum inconstantia
versat,)
paeno vides orbum. Quod enim mihi filius absensauxilium? quem dicta suo de nomine tellusAndros habet, pro patro locumque et regna te-
nentem.
650 Delius augurium dedit huic: dedit altera Liberfemineae stirpi voto maiora fidequemunera: nam tactu natarum cuncta mearumin segetem laticemque meri baccamque Minervaetransformabantur: divesque erat usus in illis.
055 Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides;ne non ex aliqua vestram sensisse procellamnos quoque parte putes, armorum viribus ususabstrahit invitas gremio genitoris: alantque,imperat, Argolicam coelesti munere gentem.
660 Effugiunt, quo quaeque potest. Euboea duabus,et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adest, et, ni dedantur, bella minatur.