Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
266
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

266

530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae:nec prius absistit fessam oppugnare carinam,quam velut in captae descendat moenia navis.

Pars igilur tontabat adhuc invadere pinum;pars maris intus erat. Trepidant haud segnius

omnes,

535 quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra,atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.Deficit ars, animique cadunt: totidemque videntur,quot yeniunt fluctus, ruere atque irrumpere mortes.Non tenet hic lacrimas: stupet hic: vocat illebeatos,540 funera quos maueant; hic votis numen adorat,brachiaque ad coelum, quod non videt, irrita tollensposcit opern: subeunt illi fratresque parensque;huic cum pignoribus domus, et quod cuique re-

lictum est.

Halcyone Ceyca movet: Ceycis in ore545 nulla nisi Halcyone est: et, quum desideret unam,gaudet abesse tarnen. Patriae quoque vellet ad orasrespicere, inque donium supremos vertere vultus:verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontusfervet, et, inducta piceis e nubibus umbra,

550 omne latet coelum, duplicataque noctis imago est.Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor:frangitur et regimen: spoliisque animosa superbitunda, velut victrix, sinuataque despicit undas:nec levius, quam siquis Athon Pindumve, revulsos555 sede sua, totos in apertum everteret aequor,praecipitata cadit: pariterque et pondere et ictumergit in ima ratem; cum qua pars magna virorumgurgite pressa gravi, neque in aera reddita, fatofuncta suo est: alii partes et ruembra carinae560 truncatenent. Tenet ipse manu, qua sceptra solebat,