Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
256
Einzelbild herunterladen
 

F. OVIDII NASONIS

256

inclinavit aquas ad avarae littora Troiae:inque freti formam terras convertit; opesque210 abstulit agricolis, et fluotibus obruit agros.

Poena neque baec satis est: regis quoque filia

monstro

poscitur aequoreo: quam dura ad saxa revinctamvindioat Aloides, promissaque munera, dictoaposcit equos: tantique operis mercede negata,

215 bis periura capit superatae moenia Troiae.

Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit,llesioueque data potitur. Nam coniuge Peleusclarus erat diva: nec avi magis ille superbitnomine, quam soceri: siquidem Iovis esse nepotem220 contigit haud uni: coniux dea contigit uni.

Namque senex Tbetidi Proteus, Dea, dixerat,undae,

concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus actisacta patris vincet: maiorque vocabitur illo.

Ergo, ne quidquam mundus Iove maius liaberet,225 quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,Iupiter aequoreae Thetidis connubia vitat:in suaque Aeaciden succedere vota nepotemiussit, et amplexus in yirginis ire marinae.

Est sinus Ilaemoniae curvos falcatus in arcus:

230 brachia procurrunt: ubi, si foret altior unda,portus erat: summis inductum est aequor arenis.Littus habet solidum, quod nec vestigia servet,nec remoretur iter; nec opertum pendeat alga.Myrtea silva subest, bicoloribus obsita baccis.

235 Est specus in medio; natura factus, an arte,ambiguum, magis arte tarnen: quo saepe venirefrenato delphine sedens, Theti nuda, solebas.

Illic te Peleus, ut somno victa iacebas,