Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
159
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIE. VII. 159

Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti;qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.

Iluius in exitium misoet Medea, quod olimattulerat seoum Scythicis aconiton ab oris.

Illud Echidneae memorant e dentibus ortumesse canis. Speeus est tenebroso caecus hiatu :est via declivis, per quam Tirynthius herosrestantem, contraque diem radiosque micaniesobliquantem oculos, nexis adamante catenis,Cerberon abstraxit: rabida qui concitus iraimplevit pariter ternis latratibus auras:et sparsit virides spumis albentibus agros.

Has concresse putant; nactasque alimenta feracisfecundique soli, vires cepisse nocendi.

Quae, quia nascuntur dura vivacia caute,agrestes aconita vocant. Ea coniugis astuipsa pareus Aegeus nato porrexit, ut hosti.Sumserat ignara Theseus data pocula dextra;quum pater in eapulo gladii cognovit eburnosigna sui generis: facinusque excussit ab ore.EiTugit illa necem, nebulis per carmina motis.

At genitor, quamquam laetatur sospite nato;attonitus, tantum leti discrimine parvocommitti potuisse nefas, fovet ignibus aras,muneribusque deos implet: feriuntque securescolla torosa boum, vinctorum cornua vittis.

Nullus Erechthidis fertur celebratior illoilluxisse dies. Agitant convivia patres,et medium vulgus: nec non et carmina, vinoingenium faciente, canunt. Te, maxime Theseu,mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri:quodque suis securus arat Cromvona colonus,munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per te

405

410

415

420

425

430

435