METAMOR.PIIOSEON LIB. III. 63
Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictisformarat. llogat illa Iovem sine nomine munus.Cuideus, Elige, ait: nullam patiere repulsam.Quoque magis credas, Stygii quoque conscia suntonumina torrentis. Timor et deus ille deorum est.Laeta malo, nimiumque potens, perituraque
amantis
obsequio Semele, Quälern Saturnia, dixit,te solet amplecti, Veneris quum foedus initis,da mihi te talem. Voluit deus ora loquentisopprimere: exierat iam vox properata sub auras.Ingemuit: neque enim non haec optasse, nec illenon iurasse potest. Ergo moestissimus altumaethera conscendit; vultumque sequentia traxitnubila; quts nimbos, immixtaque fulgura yentisaddidit, ettonitrus, et inevitabile fulmen.
Qua tarnen usque potest, vires sibi demere tentat:nec, quo oentimanum deiecerat igne Typhoea,nunc armatur eo : nimium feritatis in illo est.
Est aliud levius fulmen; cui dextra Cyclopumsaevitiae, flammaeque minus, minus addidit irae:tela secunda vocant Superi. Capit illa; domumqueintrat Agenoream. Corpus mortale tumultusnon tulit aetherios; donisque iugalibus arsit.Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvoeripitur, patrioque tener (si credere dignum est,)insuitur femori; maternaque tempora complet.Furtim illum primis Ino matertera cuniseducat: inde datum Nymphae Nysei’des antrisoc-culuere suis; lactisque alimenta dedere.
Dumque ea per terras fatali lege geruntur:tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi:forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas
290
295
300
305
310
315