P. OVIDII NASONIS
6i
imperat, etpoenam, si non invenerit, addit5 exsilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato, (quis enim deprendere possitfurtalovis?) profugus patriamque iramqneparentisvitat Agenorides, Plioebique oracula supplexconsulit, et, quae sit tellus habitanda, requirit.
10 Bostibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,nullum passa iugum, curvique immunis aratri.Ifac duce carpe vias, et, qua requieveritherba,moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
15 incustoditam lente videt ire iuvencam,nullum servitii signum eervice gerentem.Subsequitur, pressoque legit vestigia gressu;auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
20 bos stetit et, tollens spatiosam cornibus altisad coelum frontem, mugitibus impulit auras:atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,procubuit, teneraque latus submisit in herba.Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae25 figit, et ignotos monles agrosque salutat.
Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros,et petere e vivis libandas fontibus undas.
Silva vetus stabat, nulla violata securi,et specus in medio, virgis ac vimine densus,
30 efficiens bumilem lapidum compagibus arcum,uberibus fecundus aquis; ubi conditus antroMartius anguis erat, cristis praesignis et auro.Igne micant oculi; corpus turnet omne veneno:tresque vibrant Iinguae; triplici stant ordine
dentes.
35 Quem postquam Tyria lucum de gente profecti