P. OVIDII NASONIS
32
Te quoque turbalum memorant fugisse, Boote,quamvis tardus eras, et te tua plaustra tcnebant.
Ut vero terras despexit ab aethere summoinfelix Phaeton, pcnitus penitusque iacentes;
180 palluit, et subito genua intremuere timore :
suntque oculis tenebrae per tantum lumen oborlae.et iam mailet equos nunquam tetigisso paternos:iam cognosse genus pigßt, et valuisse rogando:iam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta185 praecipiti pinus Borea, cui victa remisitfrena suus rector, quam dis votisque reliquit.Quid faciat? Multum coeli post terga relictum:ante oculos plus est. Animo metitnr utrumque;et modo, quos illi fato contingere non est,
190 prospicit occasus: interdum respicit ortus:
quidque agat ignarus, stupet: et nec frena remittit,nec retinere valet: nec nomina novit equorum.Sparsa quoque in vario passim miracula coelo,vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
135 Est locus, in geminos ubi brachia concavat
arcus
Scorpius; et cauda flexisque utrimque lacertisporrigit in spatium signorum membra duorum.llunc puer ut nigri madidum sudoro venenivulnera curvata minitantem cuspide vidit;
200 mentis inops, gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summo sensere iacentia tergo,exspatiantur equi: nulloque inhibcnte per aurasignotae regionis eunt; quaque impetus egit,hac sine lege raunt: altoque sub aetbere fixis205 incursant stellis, rapiuntque per avia currum :et modo summa pelunt, modo per decliva viasquepraecipites spatio terrae propiore feruntur.