6
P. OVIDII NASONIS
Nec tantum segetes alimentaque debita divesposcebatur humus; sed itum est in viscera terrae:quasquo recondiderat, Stygiisque admoverat um-
bris,
140 effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurumprodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque:sanguineaque manu crepitantia concutit arma.Vivitur ex rapto: non hospes ab hospile tutus,
145 non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est.Imminet exitio vir coniugis, illa mariti:lurida terribiles miscent aconita novercae:filius ante diem patrios inquirit in annos.
Vieta iacet pietas: et virgö caede madenies,
150 ultima coelestum, terras Astraea reliquit.
Neve foret terris securior arduus aether,affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas,altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum155 fulmine, et excussit subiectum Pelion Ossae.Obruta mole sua quum Corpora dira iacerent;perfusam multo natorum sanguine Terramimmaduisse ferunt, calidumque animassecruorem,et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,
160 in faciem vertisse hominum. Sed et illa propagocontemtrix Superum, saevaeque avidissima caedis,et violenta fuit: scires e sanguine natos.
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,ingemit, et, facto nondum vulgata recenti,
165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae,ingentes animos, dignas Iove concipit iras,conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.Est via sublimis, coelo manifesta sereno: