I!)8 T.LIVII [L t .C.576.A.C.57G.TJ.C.077.A.C.5 7 5.]
lor oppida novem caperet. Die yicesimo, quam crea-tus erat, (lictatura se abdieavit.
XXX. Comitia inde habita tribunorum militumconsularipotestate; quibus aequatuspatrieiorumple-beiorumque numerus. Ex l’atribus creati P. et C.Manlii, cum L. lulio: plebes C. Sextilium, M. Allii-niuni, L. Antistiuni dedit. Manliis, quod genere ple-beios, gratia lulium anteibant, Volsci provincia, sinesorte, sine comparatione, extra ordinem data: cuiuset ipsos postmodo, et Patres, qui dederant, poenituit.Inexplorato pabulatum cohortes miserc. Quibus rel-ut circumventis, quum id falso nuntiatum esset, dum,praesidio ut essent, citati feruntur, ne auctore qui-dem asservato, qui eos, hostis Latinus pro milite lto-mano, frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.lbi dum iniquo loco sola virtute militum restantescaeduntur caeduntque, castra interim Homana, ia-centia in campo, ab altera parte hostes inrasere.Ab ducibus utrobique proditae temeritate atque in-scitia res. Quicquid superfuit fortunae populi Ro-mani, id militum etiam sine rectore stabilis virtustutata est. Quae ubi Romain sunt rclata, primumdictatorem dici placebat: deinde, postquam quietaeres ex Volscis aiferebantur, et apparuit, nescire eosvictoria et tempore uti, revocati etiam inde exerci-tus ac duces: otiumque inde, quantum a Volscis,fuit. Id modo extremo anno tumultuatum, quotlPraenestini concitatis Latinorum populis rebella-runt. Eodem anno Setiam, ipsis querentibus penu-riam bominum, novi coloni ascripti. Rebusque haudprosperis bello, domestica quies, quam tribunorummilitum ex plebe gratia maiestasque inter suos obti-nuit, solatium fuit.
XXXI. Insequentis anni principia statim seditio-ne ingenti arsere, tribunis militum consulari pote-state Sp. Furio, Q. Servilio secundum, C. Licinio, P.