392
T. LIVII [U. C. 3 7 4. A. C. 3 7 8.]
Ins in ulraque veslra fortuna suam gloriam videl:ego, tii reslituitur pugna, (quod miserrimum csl) for-iunam cum omnibus, infamiam solus senliam. Opti-mum visum est, in fluctuantem aciem tradi equos, etpedestri pugna invadere hostein. Eunt insignes ar-mis animisque, qua premi parte maxime peditum co-pias vident: nihil, neque apud duces, neque apudmilites, remittitur a summo certamine animi. Sen-sit ergo eventus virtutis enisae opem: et Volsci, quamodo simulato metu cesserant, ea in veram fugameffusi, magna pars et in ipso certamine, et post in fu-ga caesi: ceteri in castris, quae capta eodem impetusunt; plures tarnen capti, quam occisi.
XXV. Übi in recensendis captivis quuin Tuscu-lani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribu-nos adducuntur, percunctantibusque fassi, publieoconsilio se militasse. Cuius tarn vicini belli metuCamillos motus, extemplo se Ilomam caplivos duclu-rum, ait, ne Patres ignari sint , Tusculanos ab socie-tate descisse: castris exerciluique interim, si videa-tur, praesit collega. Documento unus dies fuerat, nesua consilia melioribus praeferret. Nee tarnen autipsi, aut in exercitu cuiquam satis placato animo Ca-millus laturus culpani eius vidcbatur, qua data intarn praecipitem casum respublica esset; et quum inexercitu, tum Romae constans omnium fama erat,quum varia fortuna in Volscis gesta res esset, advcr-sae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundaedecus omne penes M. Furium esse. Introductis insenatum captivis, quum bello persequendos Tuscula-nos Patres censuissent, Camilloque id bellum man-dassent; adiutorem sibi ad eam rem unum petit:permissoque, ut ex collegis optaret, quem vellct,contra spem omnium L. Furium optavit. Qua mo-deratione animi quum collegae levavit infamiam,tum sibi gloriam ingentem peperit. Ncc fuit cum