Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
389
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VI. Cap . 22. 23. [U. C. 3y4 A C. 578 -] 389

tribunum militum creavere. Additi collegaeA. et L.lostumii llegillenses, ac L. Furius, cum L. Lucretioet M. Fabio Ambusto. V.olscum bellum M. Furioextra ordinem decretum. Adiutor ex tribunis sorteE. Furius datur; nun tarn e republica, quam ut colle-gae materia ad oinnem laudem esset: et publice,quod rem temeritate eius prolapsamrestituit; et pri-vatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi,quamsuam gloriam, petiit. Exactae iam aetatis Camilluserat, comitiisque iurare parato in verba excusandaevaletudini sulita cunsensus populi restiterat: sed ve-getum ingenium in vivido pectore vigebat, virebat-que integris sensibus, et civiles iam res haud magno-pere ubeuntem bella excitabant. Quattuorlegionibusquaternum millium scriptis, exercitu indicto ad por-tam Esquilinam in postcrum diem, ad Satrieum pro-fectus. lbi eum expugnatores coloniae haudqua-quam perculsi, fidentes militumnumero, quu aliquan-tum praestabant, opperiebantur. Rostquam appro-pinquare Romanos senserunt, extemplo inaciem pro~cedunt, nihil dilaturi, quin periculum summac reruinfacerent: ita paucitati hostium nihil artes imperato-ris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.

XXlil. Idem ardor et in Romano exercitu erat,etinaltero duce: nec praesentis dimicationis fortu-nam ulla res, praeterquam unius viri Consilium atqueimperium, morabatur: qui occasionem iuvandarumratione virium traliendo hello quaerebat. Eo magishostis instare; nec iam pro castris tantum suis expli-care aciem, sed procedere in medium campi, et val-lo prope hostium signa inferendo, superbam fiduciamvirium ostentare. Id aegre patiebatur Romanus mi-les j multo aegrius alter ex tribunis militum L. Fu-rius, ferox quum aetate et ingenio, tum multitudi-nis, ex incertissimo sumentis animos, spe inflatus.Ilic per se iam milites incitatos insuper instigabat