Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
313
Einzelbild herunterladen
 

Lib. V. Cap. 12. 13. [U. C. 355. A. C. 3g 7 .] 313

penate agro hostes nulli extra moenia inventi: prae-dae actae, incendiisque villarum ac fruguiu rastatitines: oppida nee oppugnata, nec obsessa sunt. Atin Volscis, depopulato agro, Anxur nequiequam op-pugnatum, loco alto situm; et, postquaru vis irritaerat, vallo fossaque obsideri coeptum. Valerio Po-tito Volsci provincia evenerat. Hoc statu militariunirerum, seditio intestina maiore mole coorta, quambella tractabantur. Et, quum tributum conferri pertribunos non posset, nec Stipendium imperatoribusmitteretur, aeraque militaria flagitaret miles, haudprocul erat, quin castra quoque urbanae seditioniscontagione turbarentnr. Inter has iras plebis in Pa-tres, quum tribuni plebis nunc illud tempus esse di-I cerent stabiliendae libertatis, et ab Sergiis Virginiis-que ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendisumrai honoris; non tarnen ultra processumest, quamut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. LiciniusCalvus tribunus militum consulari potestate creare-tur: ceteri patricii creati P. Maenius, L. Titinius,P. Maelius, L. Furius Mcdullinus, L. Publilius Vol-scus. Ipsa plebes mirabatur, se tautam rem obti-nuisse; non is modo, qui crcatus erat, vir nullis antehonoribus usus, vetus tantum Senator, et aetate ian»gravis. Nec satis constat, cur primus ac potissimusad novum delibandum honorem sit habitus. Alii Cn.Cornelii fratris, qui tribunus militum priore annofuerat, triplexque Stipendium cquititms dederat, gra-tia extractum ad tantum honorem credunt: alii ora-I tionem ipsum tempestivain de concordia ordinum,Patribus plebique gratam, habuisse. Hac victoriacomitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maximerempublicam impediebat, de tributo remiserunt. Coi-* latum obedienter, missumque ad exercitum est.

' XIII. Anxur in Volscis brevi rcceptum est, negle-ctis die festo custodiis urbis. Insignis annus hieme