204
T. LI VII [ü. C. 3ig.A.C.4o3.J
Valerius Antiuni petit, Cornelius Kcctras. Quaounque incessere, late populati sunt tccta agrosque, utdistinercnt Volscos: Fabius, qund maxime petebatur,ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione acces-sit. Anxur fuit, quac nunc Tarraeinae sunt; urbsprona in paludes: ab ea parte Fabius oppugnatio-nem ostendit. Circummissae quattuor cohortes cumC. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem ce-pissent; ex loco altiore, qua nullum erat praesidium,ingenti clamore ac tumultu moenia inrasere. Adquem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabiumurbein inßmam tuebantur, locum dedere scalas ad-movendi, plenaque hostium cuncta erant, et inunitisdiu caedes pariter fugientiuni ac resistentium arina-torum atque inermium fuit. Cogebantur itaque vi-cli, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire:quum pronuntiatum repente, nequis praeter armatosviolaretur, reliquani onineni multitudinem volunta-riam exuitarmis: quorum ad duo millia et quingentivivi capiuntur. A cetera praeda Fabius militem abs-tinuit; donec collegae venirent: ab illis quoque ex-ercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ccterosVolscos a praesidio eius loci avertissent. Qui ubivenerunt, oppidum vetere fortuna opulentuin tresexercitus diripuere: eaque prinium benignitas intpe-ratorum plebetn Patribus conciliavit. Additum de-inde omnium maxime tenipestivo principum in mul-titudinem mutiere, ut ante mentionem ullam plebistribunorumve decerneret senatus, ut Stipendium mi-les de publico acciperet, quum ante id tempus d«suo quisque functus eo munere esset.
LX. Nihil acceptum unquam a piche tanto gau-dio traditur. Concursum itaque ad curiant esse,prensatasque exeuntium manus, et Patres vere ap-pellatos; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tarnmunifica patria, donec quiequam virium superesset,corpori aut sanguini suo parceret. Qunm commodi-