Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
290
Einzelbild herunterladen
 

21)0

T. Fl VII [U. C. 347- A. C. 4o5.]

benda substiterit, incertum diversi auctores faciunt.lila pro ccrto habenda, in quibus non dissentiunt, abarce Carventana, quum diu liequicquam oppugnataesset, recessum: Vemiginem in Volscis eodem exer-citu receptam, populationesque et praedas et in Ae-quis et in Volsco agro ingentes factas.

LVi. Romae sicut plebis victoria fuit in eo, ut,quae mallent, comitia haberent: ita eventu comitio-rum Patres vicere. Namque tribuni militum consu-lari potestate contra spem omniuni tres patricii crea-ti sunt, C. lulius lulus, P. Cornelius Cossus, C. Ser-vilius Ahala. Artem adhibitam ferunt a patrieiis,(cuius eos lcilii tum quoque insimulabant) quod turbamindignorum candidatorum intermiscendo dignis, tae-dio sordium in quibusduin insignium, populum a ple-beiis avertissent. Volscos deinde etAequos, seu Car-ventana arx retenta in spem, seu Verrugine amissumpraesidium ad iram compulisset, fama alTertur, sum-ma vi ad bellum coortos: caput rerum Antiates esse:eorum legatos utriusque gentis populos circumisse,castigantes ignaviam, quod, abditi intra muros, po-pulabundos in agris vagari Romanos priore anno, etopprimi Yerruginis praesidium, passi essent: iamnon exercitus modo armatos, sed colonias etiam, insuos lines mitti: nee ipsos modo Romanos sua divisahabere, sed Ferentinum etiam de se raptum liernicisdonasse. Ad haec quum inflammarentur animi, utad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscri-bebatur. Ita omnium populorum iuventus Antiumcontracta: ibi eastris positis hostem opperiebantur.Quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nun-tianturRomam, senatus extemplo (quod in rebustre-pidis ultimum consilium erat) dictatorem dici iussit.Quam rem aegre passos IuliumCorneliumqueferunt;magnoque certamine animorum rem actam: quumpriniores Patrum, nequicquam conquesti, non esse in