210
T. LI VII [U. C. 3oG. A. C. 446.]
ambo exercitus, veteris perpetuaeque rictoriae alte-rum gloria, alteruni nuper nova victoria elatum.Consilio etiam Sabini vires adiuvere: nam quum ae-quassent aciem, duo extra ordinem millia, quae in si-nistrum cornu Komanoruin in ipso certamiue impres-sionem facerent, tenuere. Quae ubi, illatis ex trans-verso signis, degravabant prope circumrentum cor-nu ; equites duaruni legionura sexcenti fere ex equisdesiliunt, cedentibusque iam suis provolant in pri-mum; simulque et hosti se opponunt, et, aequatoprimuni perieulo, pudore deinde animos peditum ac-eendunt. Verecundiae erat, equitem suo alicnoqueMarte pugnare: peditem ne ad pedes quidem degres-so equiti parem esse.
LX1II. Vadunt igitur in proelium ab sua parteomissum; et locum, ex quo cesserant, repetunt: mo-mentoque non restituta modo pugna, sed inclinaturetiam Sabinis cornu. Eques inter ordines peditumtectus se ad equos recipit: transvolat inde in partemaltcram, suis rictoriae nuntius; simul et in hostesiam paridos, quippe fuso suae partis validiore cornu,impetum facit. Non aliorum eo proelio rirtus magisenituit. Consul providere omnia, laudare fortes, in-crepare, sicubi segnior pugna esset. Castigati for-tium statim rirorum operam edebant: tantumquehos pudor, quantum alios laudes excitabant. lledin-tegrato clamore, undique omnes connisi hostemarertunt; nee deinde Romana vis sustineri potuit.Sabini, fusi passim per agros, castra hosti ad prae-dam relinquunt. Ibi non sociorum, sicut in Algido,res, sed suas Romanus, populationibus agrorumamissas, recipit. Gemina victoria duobus bifariamproeliis parta, maligne senatus in unum diem suppli-cationes consulum nomine decrevit. Populus iniussuet altero die frequens iit supplicatum: et liaec vagapopularisque supplicatio studiis urope celebratior