Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
156
Einzelbild herunterladen
 

150

T. LIVII [ü. C. aga.A.C. 46o.]

nestinos ductuin, indc demissum in cumpos. Vasta-verc agros Praenestinum Gabinumquc: ex Gabinoin Tuscnlanos ilexere colles. Urbi quoquc Koniaeingens praebitus terror, magis in re subita, quamquuil ad arcendam vim parum virium esset. Q.. Fa-bius praeerat urbi. Is, armata iuventute, dispositis-que praesidiis, tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaqueliostes, praeda ex proximis locis rapta, appropinqua-re urbi non ausi, quum circuinacto agmine redirent,quanto longius ab urbe hostium übscederent, eo so-lutiore cura in Lucretium incidunt consulem, ianiante exploratis itineribus suis instructum, et ad cer-tamen intentum. Igitur, praeparatis animis, repen-tino parore perculsos adorti, aliquanto paucioresmultitudinem ingentem fundunt fugantque; ct com-pulsos in caras valles, quum exitus haud in facili es-sent, circumreniunt. lbi Volscum nomen prope de-letuin est. Tredecim millia quadringentos Septua-ginta eecidisse in acie ac fuga, mille ducentos quin-quagintavivos captos, signa viginti septem militariarelata, in quibusdam annalibus invenio: ubi etsi ad-iectum aliquid numero sit, magna certe caedcs fuit.Victor consul, ingenti praeda potitus, eadem in sta-tiva rediit. Tum consules castra coniungunt: etVolsci Aequique afflictas vires suas in uiiuiii contu-lere. Tertia illa pugna eo anno fuit. Eadem fortunavictoriam dedit: fusis hostibus, etiam castra capta.

IX. Sic res Uomana in antiquum statum rediit:secundaeque belli res extemplo urbanos motus exci-taverunt. C. Tcrcntillus Arsa tribunus plebis eo an-no fuit. Is, consulibus absentibus, ratus locunr tri-buniciis actionibus datum, per aliquot dies Patrumsuperbiam ad plebem criminatus, maxime in consu-lare imperium, tanquam nimiuiu, ncc tolerabilc li-berae civitati, invehebatur: nomine enim tantum mi-nus invidiosum, re ipsa prope alrocius, quam regium,