848
X. LIVII [0. C.‘585. A. C. iG;.]
in minimis legationibus fuerant, iussi Macedonia ex-cedere, atque in Italiam ire: qui non paruisset ini.perio., mors denuntiata. Leges Macedoniae deditcum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bo-ne meritis, dare videretur: et quas ne usus quidemlongo tempore (qui unus est legum corrector) expe-riendo argueret. Ab seriis rebus ludicrum, quod exmulto ante praeparato, et in Asiae civitates, et atlreges missis, qui denuntiarent, et quum circumiretipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magnoapparatu Amphipoli fecit. Nam et artiticum omnisgeneris, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbeterrarum multitudo, et athletarum, et nobilium equo-rum convenit: ot legationes cum victimis, et quic-quid aliud deorum- hominumque causa fieri magnisludis in Graecia solet. Ita factum est, ut non magni-ficentiam tantum, sed prudentiam in dandis specta-culis, ad quae rudes tum Romani erant, admiraren-tur. Epulae quoque legationibus paratae et opulen-tia et cura eadem. Vulgo dictum ipsius ferebant:Et convivium instruere, et ludos parare eiusdem esse,qui vincere bello sciret.
XXXIII. Edito ludicro omnis generis, elipeisqueaereis in naves impositis,cetera omnis generis annn,cumulata in ingentem acervum, precatus Martem,Minervam, Luamque matrem, et ceteros deos, quibusspolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator,face subdita, succendit. Deinde circumstantes tri-buni militum pro se quisque ignes coniecerunt. No-tata est in illo conventu Europae Asiaeque, undiquepartim ad gratulationem, partim ad spectaculum con-tracta multitudine, tantis navalibus terrestribusqueexercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut etprivatis, et civitatibus, et gentibus, dona data plera-que eius generis sint ab imperatore, non in usummodo praesentem, sed etiam quod domos aveherent!