I;U. XLV. Cap. 31.32. [U.C.585.A.C. 167 .] 347
bant, et forsitan etiam in periculo fore Callicratemet ceteros criminum auctores delatoresque: altera,cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliisgentibus principum literas deprensas in commenta-riis regiis habebant: in Achaeis caecum erat crimen,nullis eorum literis inventis. Aetolis dimissis, Acar-nanum citata gens. In his nihil novatum, nisi quodLeucas exempta est Acarnanum concilio. Quaeren-do deinde latius, qui publice aut privatim partiumregis fuissent, in Asiam quoque cognitionem exten-dere: et ad Antissam in Lesbo insula diruendam,traducendos Methymnam Antissaeos, Labeonem mi-serunt; quod Antenorem, regium praefectum, quotempore cum lembis circa Lesbum est vagatus, portureceptum commeatibus iuvissent. Duo securi per-cussi viri insignes; Andronicus Andronici filius Ae-tolus, quod, patrem secutus, arma contra populumRomanum tulisset: et Neo Thebanus, quo auctoresocietatem cum Perseo iunxerant.
XXXII. His rerum externarum cognitionibus in-terpositis, Macedonum rursus advocatum concilium.Pronuntiatum, Quod ad statum. Macedoniae perline-bat, senatores, quos Synedros vocant, legendos esse,quorum consilio respublica administraretur. Nominadeinde sunt recitata principum Macedonum, qu03cum liberis, maioribus quam quindecim annos natis,praecedere in Italiam placeret. Id, prima speciesaevum, mox apparuit multitudini Macedonum prolibertate sua esse factum. Nominati sunt enim regisamici purpuratique, duces exercituum, praefecti na-vium aut praesidiorum; servire regi humiliter, aliissuperbe imperare assueti: praedivites alii, alii, quosfortuna non aequarent, his sumptibus pares: regiusomnibus victus vestitusque: nulli civilis animus, ne-que legum neque libertatis aequae patiens. Omnesigitur, qui in aliquibus ministeriis regiis, etiam qui