3-14 T. LIVII [U. C. 5 85. A. C. i6 7> ]
easdem agrosque, utentes legibus suis,annuos creantesmagist ratus: tribulum dimidium eius, quod pependis-sent regibus, pendere populo Romano. Deinde in quat-tuor regiones dividi Macedoniam. Unum fore et pri-mam pariem, quod agri inter Strymonem et Nessumamnem sit: accessurum huic parti trans Nessum, adorientem versum, qua Perseus tenuisset vicos, castella,oppida, praeter Aenum, et Maroneam , et Abdera;trans Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisal-ticam omnem cum Heraclea, quam Sijiticen appellant.Secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo am-plecteretur amnis, praeter Sinticen Heracleam et Bi-saltas: ab cTcasu qua Axius terminaret fluvius, ad-ditis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionemorientis colerent. Tertia pars facta, quam Axius aboriente, Peneus amnis ab occasu, cingunt: ad septen-trionem Bora mons obiicitur. Adiecta huic parti regioPaconiae, qua ab occasu praeter Axium amnem porri-gitur: Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt.Quarta regio trans Boram montem, una parte confinisIllyrico, altera Epiro. Capita regionum, ubi conciliafierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thes-salonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit.Eo concilia suae cuiusque regionis nidici, pecuniamconferri, ibi magistratus creari iussit. Pronuntiavitdeinde, neque connubium, neque commercium agro-rum aedificiorumque inter se placere cuiquam extrafines regionis suae esse. Metalla quoque auri atqueargenti non exerceri: ferri et aeris permitti. Vecti-gal exercentibus dimidium eius impositum, quod pe-pendissent regi. Et sale invecto uti vetuit. Darda-nis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset, eicontinens esset finibus suis, Omnibus dare libertatempronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent. Postnon impetratam Paeoniam, salis commercium dedit:tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deve-