L r i’ . XLV. CiP. 28. 2y. [U.C. 585. A. C. i0 7 .] 343
esset, defertur,quingentos quinquaginta principes abEycisco etTisippo, circumsesso senatu per militesKomanos, missus a Ilaebio praefecto praesidii, inter-fectos; alios in exsilium actos esse: bonaque eorum,qui interfecti essent, et exsulum possidere, qui ar-guebant. iussis Amphipoli adesse, ipse, conventoCn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit,traiecisse iain mare decem legatos, omnibus aliisomissis, Apolloniam ad eos pergit. Quo quum Per-seus obviam Amphipoli nimis soluta custodia proces-sisset, (id dici iter est) ipsum quidem benigne allo-cutus est: ceterum, postquam in castra ad Amphipo-lim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium:primum, quod Persea tam procul a se vagari perprovinciam passus esset: deinde, quod adeo indul-sisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad te-genda hibernacula sua pateretur: referri que tegulaset resarciri tecta, sicut fuerant, iussit. Et Perseaquidem cum maiore filio Philippo, traditos A. Postu-mio, in custodiam misit: filiam cum minore filio, aSamothrace accitos Amphipolim, omni liberali cultuhabuit.
XXIX. Ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphi-poli denos principes civitatium iusserat, literasqueomnes, quae ubique depositae esset, et pecuniam re-giam conferri, cum decem legatis, circumfusa omnimultitudine Macedonum, in tribunali consedit. As-suetis regio imperio tamen novum formam terribi-lem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, ac-census, insueta omnia oculis auribusque; quae velsocios, nedum hostes victos, terrere possent. Silen-tio per praeconem facto, Paullus Latine, quae sena-tui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pro-nuntiavit, ea Cn. Octavius praetor (nam et ipse ade-rat) interpretata sermone Graeco referebat. Omniumprimum liberos esse tubere Macedonas, habentes urbes