336
T. LTVII [C. C. 585, A. C. 1 C 7 .]
hoc in liac tam bene morata civitate accidere potuit,mirari quisquam potest, aliquos fuisse apud nos, qui,regis amicitiam petentes, plebem nostram consiliis de-pravarent ? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam utin officio cessaremus. Non utique praeteribo id, quodgravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae.Legatos eodem tempore et ad vos, et adPersea de pacemisimus: quod infelix consilium furiosus, ut posteaaudivimus, orator stultissimum fecit: quem sic locu-lum constat, tanquam C. Popillius legatus Romanus,quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptole-maeum reges misistis, loqueretur. Sed tamen ea, sicesuperbia sive stultitia appellanda est, eadem, quaeapud vos, et apud Persea fuit. Tam civitatium, quamsingulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliaeiracundae,aliae audaces, quaedam timidae: in vinum,in Venerem proniores aliae sunt. Atheniensium po-pulum fama est celerem et supra vires audacem essead conandum: Lacedaemoniorum cunctatorem, et vixin ea, quibus fidit, ingredientem. Son negaverim, ettotam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et no-strorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere in-ter finitimas civitates videamur ; et id ipsum non tam,viribus nostris, quam vestris honoribus ac iudiciis.Satis quidem et tunc in praesentia castigata illa le-gatio erat, cum. tam tristi responso vestro dimissa.Si tum parum ignominiae pensum est, haec certetam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentia-ris, quam illa fuit, legationis salis magnum piacu-lum esset. Superbiam, verborum praesertim, iracun-di oderunt, prudentes irrident; utique si inferiorisadversus superiorem est: capitali poena nemo un-quam dignam iudicavit. Jd enimvero periculum erat,ne Romanos Rhodii contemnerent. Etiam deos aliquiverbis ferocioribus increpant, nec ob id quemquamfulmine ictum audimus.